Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quaero abs te, Oppianice[*](te ab Oppianici S), servo tuo Nicostrato quid factum esse dicas, quem tu, cum hunc brevi tempore accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi, incolumem denique servare quaestioni, servare his iudicibus, servare huic tempori debuisti. nam Stratonem quidem, iudices, in crucem esse actum[*](esse actum Sa: actum esse Mm) exsecta scitote lingua; quod nemo Larinatium est[*](Larin. est Sa: est Larin. Mm) qui nesciat. timuit mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum, non famam omnium, sed, quasi non omnes eius sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur extrema servoli[*](servuli (-ili Ms) Mm: serva S: servi a) voce morientis[*](emorientis coni. Müller (cf. Zielinski p. 200)).
quod hoc portentum, di immortales! quod tantum monstrum in ullis[*](illis Sb1s) locis, quod tam infestum scelus et immane aut unde natum esse dicamus? iam enim videtis profecto, iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio orationis meae de matre dixisse. nihil est enim mali, nihil sceleris quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit, cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam, mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate[*](cupiditatem a) matris expulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce vitae periculum sed ad commune familiae dedecus pertinebant[*](pertinebat a). nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit. praetereo quod A.(Aulum) Aurium[*](quod A. t: quodam S: quod M. s: quod Mm) cuius illa quondam socrus, paulo ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortunarum videret.