Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? de veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua[*](aliqua Sa: in aliqua Mm) denique parte quaestionis verbum fecit ullum? iam videtis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. atque istam ipsam quaestionem dicite qui[*](qui Baiter: quis Mma) obsignarit[*](obsignavit s, ed. V) unum aliquem nominatim[*](nominatim Sa: nominat Ms: nominate by). neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem nominari.
quid ais, T.(Titi) Atti[*](T. om. S)? tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris conscriptas in iudicium adferes[*](afferes S, ed. Mediol.: afferas cett.) neque earum auctorem litterarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? et quam tu pestem innocentissimo filio de[*](de aa: ex Mm) matris sinu deprompseris, hanc hi[*](hi ii S) tales viri comprobabunt[*](comprobarunt S)? esto, in tabellis nihil est auctoritatis; quid? ipsa quaestio iudicibus, quid? amicis hospitibusque Oppianici quos adhibuerat antea, quid? huic tandem ipsi tempori cur non reservata[*](reservata Mm: servata Sa) est? quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato?