Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
an hoc dicitis — mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc[*](adhuc Mm: ab hoc aa) non esse hoc[*](esse hoc Ss: esse cett.) dictum mementote — cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in fraude[*](in fraude scripsi: in fraudem Ss: ad fraudem Mm) callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo[*](ullo iis a (contra B)) obsisti modo posset[*](possit SB). Vtrum[*](utrum verum a) furtum factum non est? at nihil clarius Larini[*](Larini Sa: Larini fuit Mm). an ad Stratonem suspicio non pertinuit? at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. an id actum non est in quaerendo? quae fuit igitur[*](igitur alia Sy2a: alia igitur cett.) alia causa quaerendi? an id quod vobis dicendum[*](vobis dicendum Sa: dicendum vobis Mm) est, et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse[*](Stratonem... dixisse aa: Strato... dixit Mm) de veneno?
hem[*](hem scripsi: item aa: en Mm) hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. nam tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobisque[*](vobisque Angelius: nobisque Mma) editae sunt, illae ipsae[*](illae istae Sa) quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera[*](nulla littera aa: littera nulla Mm) invenitur. non venit in mentem primum[*](primum aa: primam Mm) orationem[*](orationem Mm: in ratione S: in oratione b2y2s: fort. narrationem) Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere[*](aliquod dictum adiung. Sa: aliquid (-quod y2) adiung. dictum Mm) de veneno quod non percontatione quaesitum sed per dolorem[*](per dolorem Sy2a: dolore Mm) expressum videretur? quaestio de furto est, veneni iam suspicio[*](suspicio Sa: suspicione Mm) superiore quaestione sublata; quod ipsum[*](ipsa Sa) haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum[*](illum ut S) dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat.