Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

itaque in[*](in Mm: om. aa) respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex re et ex[*](et ex as: ex t: et Mm) causa habita videretur, deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tris ipse[*](ipse Sa: et ipse Mm) excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror: 'forte evenit ut ruri in Privernati[*](Privernati Cic. de Or. l. c., Quintil. l. c.: Privernate Mm) essemus[*](essem SBs) ego et Brutus[*](Brutus Marcus Cic. de Or., ita mox (bis)) filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'in Albano eramus ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'in Tiburti forte cum adsedissemus[*](cum adsedissemus adsedimus Cis. de Or. ego et Brutus filius om. by) ego et Brutus filius,[*](Albanum... filius om. Mss forte om. S)' Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari[*](testificari se Sy2a) voluisse dicebat[*](voluisse dicebat Sy2a: dicebat (add. se b2) voluisse Mm). quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. ego autem illa recitata esse[*](esse aa: om. Mm) non moleste fero.

neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ita[*](ita Sa: ista Mm: illa Halm) dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. quod si velim confiteri me causam A.(Auli) Cluenti nunc cognosse[*](cognosse (ante lac. by) ms: cognosce Mt), antea fuisse in ea[*](ea Sa: illa Mm) opinione populari[*](populari opinione aa), quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum quod ego et ab initio petivi et nunc peto ut, si quam huc[*](huic Sa (s1)) graviorem de illo iudicio opinionem attulistis[*](attulissetis Sa), hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.

nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T.(Titi) Atti[*](T. om. Sa), de Oppianici damnatione respondi, confiteare[*](confitearis a) necesse est te opinionem multum fefellisse, quod existimaris me causam A.(Auli) Cluenti non facto eius sed lege defensurum. nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet[*](imprud. videlicet Ss, Quintil. v. 13. 47: videlicet imprud. Mm) prodimur, et est nescio quis de eis[*](iis (is M) Mb: his sya nobis Mm, Quintil.: nostros aa) quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad adversarios[*](adversarium Quintil.) deferat. quisnam hoc tibi[*](hoc tibi Sa, Quintil.: tibi hoc Mm) renuntiavit, quis tam improbus fuit? cui ego autem[*](autem om. aa (contra Quintil.)) narravi? nemo, ut opinor, in culpa est[*](est Quintil.: est et Sa: est sed Mm); nimirum tibi istud[*](istud Quintil.: istunc (-tuc m) Mm) lex ipsa renuntiavit. sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa mentionem ullam legis fecerim[*](legis fecerim Sa: fecerim legis Mm), num secus hanc causam defendisse[*](defendisse Manutius: defendissem Mma) ac si lege habitus teneretur? certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus.

quid ergo est? quaeret fortasse[*](fortassis Sa) quispiam displiceatne[*](displicetne a) mihi legum praesidio capitis[*](capitis Sa: a capite Mm) periculum propulsare. mihi vero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo. in hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti consuevi sed multum etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero. nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi habito statim eo: '

Qui coisset quo quis condemnaretur
[*](eo capite t)' illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem. atque ille me orare atque obsecrare coepit ne sese[*](ne sese (se a) Sa: ut ne sese Mm) lege defenderem. cum ego quae mihi videbantur[*](videbantur Sa: viderentur Mm) dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem esse civitatis retinendae quam existimationis.

morem homini gessi et tamen idcirco feci — neque enim id semper facere debemus — quod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum. quod si nihil aliud esset[*](esset fuisset Sy2a) actum nisi ut hanc causam obtineremus[*](obtineremus PSb2a: obtinerem Mm), lege recitata perorassem. neque me illa oratio commovet[*](commovet P: commoveret Mma), quod ait Attius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam[*](quempiam PSy2a: quemquam Mm) circumvenerit, legibus eum teneri; si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri.

Vt tibi[*](sibi Sy2a) concedam hoc indignum esse quod cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur[*](contineatur PSy2a: teneatur Mm) discedi ab[*](ab P: a Mma) legibus. hoc enim vinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis; mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Vt corpora nostra sine mente, sic[*](sic ita Quintil. v. 11. 25) civitas sine lege suis partibus ut[*](ut om. SBs (contra Quintil.)) nervis ac sanguine et[*](et sanguine P (contra Quintil.)) membris uti non potest. legum ministri magistratus, legum[*](et legum SBy2a) interpretes iudices, legum denique[*](legum denique Mma: LEGIB. NIQ. P: legibus denique Baiter) idcirco omnes servi sumus[*](servi sumus Mma: servimus P) ut liberi esse possimus.

quid est, Q.(Quinto) Naso, cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudices[*](iudices hi S) tali dignitate praediti coerceantur? vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? quo iure Attius quae voluit dixit? cur mihi tam diu potestas dicendi datur? quid sibi autem illi[*](illi om. Sa) scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt? opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante[*](ante PSa: antea Mm) dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. quid ergo[*](ergo PSy2a: ergo est Mm)? haec quaestio sola ita gubernatur? quid M.(Marci) Plaetori et[*](et om. a) C. Flamini inter sicarios, quid C.(Gaii) Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid C.(Gaii) Aquili apud quem nunc de ambitu[*](de ambitu Mm: ambitu S: ambitus y2a) causa dicitur, quid reliquae quaestiones? circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis.

si quis[*](quis sa: qui SMby) apud me, T.(Titi) Atti[*](T. Acci, te Sa: te, T. Acci Mm), te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae sed laboris et[*](et Sa: sed Mm) periculi non legitimi declinatio. nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. iubet lex ea, qua[*](ea in qua S) lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q.(Quintum) Voconium[*](coniunctum post iudicibus add. y2, ante cum b2s), cum eis iudicibus qui ei obvenerint — vos appellat, iudices — quaerere de veneno. in quem quaerere? infinitum est.

Quicumque fecerit, vendiderit, emerit[*](emerit om a), habuerit, dederit.
quid eadem lex statim adiungit? recita.
Deque eius capite quaerito.
cuius? qui coierit[*](coierit coegerit S), convenerit? non ita est. quid[*](quid quid id Sy2s) ergo est? dic.
Qui tribunus militum legionibus quattuor primis, quive quaestor[*](quaestor S: quaestores cett.), tribunus plebis
— deinceps[*](deinceps deinde Sa) omnis magistratus nominavit —
quive in senatu sententiam dixit, dixerit.
quid tum[*](quid tum SM: qui tum ma)?
Qui eorum coiit, coierit, convenit, convenerit quo quis iudicio publico condemnaretur[*](condemnetur S).
'qui eorum'? quorum? videlicet qui supra scripti sunt. quid intersit[*](intersit aa: interest Mm) utro modo scriptum sit, etsi est apertum, ipsa tamen lex nos[*](ipsa tamen lex nos Sa: tamen ipsa lex (add. nos b2) Mm) docet. Vbi enim omnis mortalis adligat, ita loquitur: '
Qui venenum malum fecit, fecerit.
' omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. si idem[*](idem aa: item Mm) de coitione voluisset, adiunxisset: '
Quive coierit.
' nunc ita est:
Deque eius capite quaerito qui magistratum habuerit quive[*](quive in Ms: inve byt: in s) in senatu sententiam dixerit, qui eorum coiit, coierit.
num is est Cluentius?

certe non est. quis ergo est Cluentius? qui tamen defendi causam suam lege noluit[*](noluit St: nolit cett.). itaque abicio legem, morem Cluentio gero. tibi tamen, Atti, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo. est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego ad me putem pertinere. hic sua putat interesse se[*](se om. Sa) re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Attio videri esse superatum. non enim mihi haec causa sola dicenda est[*](dicenda esthinc defic.Ms usque ad quae tunc §154, lac. supplet S in pag. dimidiata, supplem. in textu hab. bxya); omnibus hic labor meus propositus est quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio dicta sunt[*](sint S mg.), si reticuerim, comprobare. quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor; neque ego[*](ego enim t) legem recito neque hoc loco pro te dico, sed ea quae a[*](a (ad y1) me desiderari b1xy1: te a me desiderari Sb2: te a me desiderare y2a) me desiderari arbitror non relinquam.

iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri. primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eis[*](eis eos S: fort. ideo) opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. deinde quis umquam hoc senator recusavit ne[*](recusavit ne Baiter: accusavit ut codd.), cum[*](cum quo Lambinus) altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et[*](et Sa: ac bxy) difficilia quae subimus! atque haec omnia tamen[*](tamen S, Lambinus: tantum cett.) honoris et amplitudinis commodo compensantur. converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere qui summum[*](qui in summum plures dett.) locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt.

atque ut omittam leges alias omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: '

ne quis iudicio circumveniretur
,' C.(Gaius) Gracchus tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. postea L.(Lucius) Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis genere ausus non est. quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est usus[*](qua est usus Manutius: questus codd.) in veteres iudices in hanc unam quaestionem contulisset[*](obtulisset b1y1).

nec nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romani[*](equites Romani codd. Lambini: eques R. Sb1xy1: equester ordo b2y2a) in huiusce legis periculum concludantur[*](concludantur codd. Lambini: concludatur Sy2a: includatur bxy1); neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. nam ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut vere[*](vere by2: vero cett.) dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam[*](potestatem suam Manutius: potestate sua codd. sit Lambinus: est codd.) redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint[*](iudicarint Manutius: iudicarent codd.) huiusce modi iudicia fieri possint. vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt.

quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam? O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M.(Marco) Druso, tribuno plebis, restiterunt[*](restiterunt b2y2a: restituerunt (-u- S) cett.), cum[*](cum ed. Hervag.: quam cum codd.) ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate[*](tum erat nobilitate ed. Hervag.: tum (cum S) erant nobilitatis codd.), nisi ut ei qui[*](ut ii qui b2, Halm: uti qui g2, Manutius: utique cett.) rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! tum C.(Gaius) Flavius[*](tum Müller: tunc codd.) pusio, Cn.(Gnaeus) Titinius, C.(Gaius) Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem[*](eiusdem Klotz: eiuscemodi (huiusce - by) codd.) ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et recusarent[*](et recusarent Manutius: haec recusarent codd.: haec reputarent Madvig) et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent. sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse.

aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti[*](secuti Angelius: secum codd.) petitionem reliquissent manere. iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere. senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud[*](splendor apud splendore SB) exteras nationes nomen et gratia, toga[*](toga Naugerius: toga et codd.) praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa[*](cum summa b1x: consumma Sy1t: summum by2s) recte factis maiores nostri praemia tum[*](praemia tum Orelli: premixtum Sb1xyt: praemium b2y2s) plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. illi non hoc recusabant ne ea[*](ne ea Sa: ea ne bxy) lege accusarentur qua nunc habitus accusatur, quae tunc[*](tunc Sa: tum Mm) erat Sempronia, nunc est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova lege adligarentur laborabant.

habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea[*](ea ex Sa) lege rationem vitae suae redderet qua non teneretur[*](teneretur Mm: tenetur Sa). quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur. interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis rem[*](remque Sy2 since Mm: se sine aa: ipsum sine Manutius) publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur[*](arbitretur Sa: arbitraretur Mm) per paucos iudices astringatur.

agit enim sic causam T.(Titus) Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis legibus teneri omnibus; vos[*](vos (ius) auditis et attenditis S: vos attenditis et auditis cett.) auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A.(Aulus) Cluentius, eques Romanus, causam dicit[*](causam dicit eques Rom. a) ea lege, qua lege[*](qua lege Mm: qua Sa) senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse.

hic nunc est quiddam[*](quoddam a) quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae[*](vitae meae a) status est ut omnis mihi cura et[*](et Sa: atque Mm) opera posita sit in hominum periculis defendendis. video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. qua in lege est: '

qui coierit
,' quod quam late pateat videtis. '
convenerit
'; aeque incertum et infinitum[*](incertum et infinitum Sa: infinitum et incertum Mm) est. '
consenserit
'; hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultum[*](occultum Sa: occultum est Mm). '
falsumve testimonium dixerit
'; quis de plebe Romana testimonium dixit[*](dixerit Sa) umquam cui non hoc periculum T.(Tito) Attio auctore paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo.

sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur[*](facesseret s) qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio defensurum et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum est non conceditur. non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae[*](religionibus vestris (nostris s) Sa) quam odio pareatis.

est enim sapientis iudicis[*](iudicis meminisse se hominem add. b2y2a (?S)) cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogat[*](cogat om. a) cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. cum haec sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse[*](reputare solum esse Sa: putare esse solum Mm) nec[*](nec Sb: neque cett.) sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnis amovere maximique[*](maximique Manutius: maximeque codd.) aestimare conscientiam mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae a[*](a Sbs: ab cett.) nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus.

haec si T.(Titus) Attius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere. quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei[*](rei Sa: rei publicae Mm) dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor. reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi[*](fingenda esse sibi a (S ?): sibi fingenda esse Mm) et proferenda ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent. atque ut existimetis me necessario[*](me necessario Sa: necessario me Mm) de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerint[*](potuerint Sa: potuerunt Mm) brevissime esse defensa.