Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

an vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? sic existimatis eos hic[*](eos hic Naugerius (1): eosic V: eos sic χl: eos k ) sagatos bracatosque versari, animo demisso[*](animos V demissos V1 ) atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? nihil vero minus. hi [*](ii χl, ed. R ) contra vagantur laeti atque erecti[*](erecti χl: recti Vk ) passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur.

si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit male gestis [*](male gestis suppl. Lambinus ), convictus[*](convictus ς, ed. R: convictis V ) virorum bonorum[*](virorum bon. testimoniis del. Madvig ) testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisus[*](invitus V: invitis ς: corr. Manutius ) suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis[*](vobis vel vobis V2 ) magno opere providendum ne, quos ita adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini.

nunc vero cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri cives atque socii, oppugnent idem[*](idem Müller: id V: ii ς ) qui saepissime hanc urbem et hoc imperium oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac populo Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, dubitabitis non modo vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus et [*](et l, Halm: ac suppl. Naugerius (1)) gentibus ostendere vos in sententiis ferendis civi parcere quam hosti cedere maluisse?

Magna me hercules[*](mehercule ς ) causa, iudices, absolutionis cum ceteris causis haec est, ne quae[*](quae Halm: que V: qua ς ) insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit in Galliam, senatores[*](senatores Faernus: senates V: senatus (-um k) ς ) equitesque populi Romani non testimoniis Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum libidinem[*](lib. lub. V2 ) iudicasse. ita vero, si illi bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendo[*](belligerendo V1: belligerando V2ς : corr. Faernus ) esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus[*](Q. k, Faernus: O. V: om. χ ) qui nationem Allobrogum et belli [*](belli supplevi (cf. Prov. Cons. 19, Verr. v. 39, et ad Phil. xiii. 2 et 47)) reliquias[*](reliquas Lambinus ) suis iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum est [*](est k: om. Vχl (est ampl. Halm) volunt] ut velint Angelius ). volunt isti aut quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo Romano non metum belli sed spem triumphi[*](triumphos (-is χl, -i k) tendere codd.: corr. Naugerius (2)) ostendere?