Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis 'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit. verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; non[*](non hoc Bake ) intellegebat se in testimonio nihil praeter vocem et[*](vocem et del. Bake ) os et audaciam neque civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere.

an vero istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt. hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam[*](vinctam sanctam χl ) testimoniorum fidem esse voluerunt.

postremo his[*](his iis kl ) quicquam[*](quicquam χ2kl: quisquam V χ1 ) sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur[*](arbitrantur ς, ed. R: arbitrabantur V ), humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eos[*](eos ς: nos V: hos Klotz ) qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere[*](scelere caede Pluygers ) et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniungetis, ab his quicquam[*](ab his quicquam ed. Hervag.: ab quicquam V: aut his quicquam χ: aut cuiusquam k ) sancte aut moderate[*](sancte aut moderate χl, ed. R: sancta faui moderatae V: sancte fieri moderate k ) dictum putabitis? hoc vestrae mentes tam castae,

tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites[*](omnes in equites V ) Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent, vos tamen cum[*](cum om. χl ) Gallis iugulare[*](iugulare Müller: iurare Vk: credere χl: peierare Koch ) malitis? quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? an dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini[*](ac nomini om. Cus. ) bonis ac fidelibus[*](ac fid. χl: ad fid. V: et fid. k ) et sociis et civibus anteferre?