Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

quod si in turpi reo patiendum non esset ut quicquam isti se minis profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis in [*](in χl: de k: om. V ) M. Fonteio[*](Fontei V ) arbitramini? de quo homine, iudices—iam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere dicere—de quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorum[*](probrorum scripsi (cf. § 39): probrosum codd. ) non modo crimen sed ne maledictum quidem audistis. ecquis [*](ecquis (et- kl) ς: haec quis V ) umquam reus, praesertim in hac vitae ratione versatus[*](vorsatus V2 ), in honoribus petendis, in potestatibus[*](potestatibus obtinendis Mommsen ), in imperiis gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo quae a libidine[*](lib. lub. V ) aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore obiceretur, si non vera[*](si vera non V ), at ficta[*](at ficta k: atdeficta (ex atficta credo) V: at tamen ficta χl: at commode ficta Halm ) cum aliqua ratione ac suspicione?

M. Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto. exstant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta. quam multa M'. Aquilius[*](M'. Manutius: M. codd. ) audivit in suo iudicio, quam multa L. Cotta, denique P. Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros optimos atque innocentissimos esse numerandus. ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimus[*](temperatissimus ς ) multa audivit in sua causa quae ad[*](ad libidinem codd.: corr. Faernus ) suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent.

exstat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. at in quem virum! qui tanta virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimis[*](optumis V ) temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur. quem cum in contionem Gracchus vocari iuberet et viator[*](iuberet et viator χl: iubertet vator V: iuberet viator k ) quaereret, quem Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere inimicum meum Frugi.' is igitur vir quem ne inimicus quidem satis in[*](in del. Bake ) appellando significare poterat, nisi ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.

Fonteius ita duabus actionibus accusatus est ut obiectum nihil sit quo significari vestigium libidinis[*](lib. lub. V2 ), petulantiae, crudelitatis, audaciae possit; non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt[*](reprehenderint χ ). quod si aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent aut ad ementiendum[*](aut ad ement. χl: aut ement. Vk ) animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra non[*](probra non probra nunc l, ed. R ) audienda M. Fonteius[*](audienda M. Halm: audiendam V: audienda ς ) quam illi de quibus antea commemoravi fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis videtis positum in vestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus potestati.