Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

an vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? sic existimatis eos hic[*](eos hic Naugerius (1): eosic V: eos sic χl: eos k ) sagatos bracatosque versari, animo demisso[*](animos V demissos V1 ) atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? nihil vero minus. hi [*](ii χl, ed. R ) contra vagantur laeti atque erecti[*](erecti χl: recti Vk ) passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur.