Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit male gestis [*](male gestis suppl. Lambinus ), convictus[*](convictus ς, ed. R: convictis V ) virorum bonorum[*](virorum bon. testimoniis del. Madvig ) testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisus[*](invitus V: invitis ς: corr. Manutius ) suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis[*](vobis vel vobis V2 ) magno opere providendum ne, quos ita adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini.