Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites[*](omnes in equites V ) Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent, vos tamen cum[*](cum om. χl ) Gallis iugulare[*](iugulare Müller: iurare Vk: credere χl: peierare Koch ) malitis? quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? an dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini[*](ac nomini om. Cus. ) bonis ac fidelibus[*](ac fid. χl: ad fid. V: et fid. k ) et sociis et civibus anteferre?