Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare, iudices[*](iudices l, Naugerius (1): iudicium (-ii k) cett. ), consilium, qui se non solum de reo[*](reo iudicium (iud. facere k) add. codd.: del. Naugerius (1)) sed etiam de accusatore[*](de accusatore del. Müller ), de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque[*](ut quidque quicquam χl: quidquid Naugerius (1)) ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem[*](iudicem del. Madvig ) huic muneri atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.

an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maxime[*](maximis codd.: corr. Klotz ) floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro[*](L. Crasso M. Scauro k: L. Scauro V: M. Scauro χ ) testi non crederent; vos Volcarum[*](Vulgarum V: Belgarum ς: corr. Graevius ) atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optima[*](optima k: optumo V: optumi χl ) in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius[*](saepius semper Mommsen ) invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.

si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa[*](illa χl, ed. R: ille Vk ) provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. an, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimo[*](infimo χl: infirmo Vk ) cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?

recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit[*](sit ed. R: sic χ: est Vk: om. l ) quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum[*](et cum χl: at cum V: ac cum b ) disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur.