Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
quid est igitur ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab religioso et sapienti iudice? nimirum illud in quo ea quae dicuntur a testibus coniecturae[*](coniectura χl ) et cogitationi[*](cogitationi k, Hotoman: cogitatione cett. (fort. coniectura et cogitatione tractantur)) traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis bonae, quanta cura, quanto timore dicantur. an vero vos id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod persaepe et nostra et patrum memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandum[*](clariss. dubitandum nostrae civ. viris dubitandum V ) non putaverunt? qui Cn. et Q. Caepionibus, L. et Q. Metellis testibus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio derogavit. ecquem hominem vidimus,
ecquem[*](haec quem V: et quem ς: corr. ed. R (ita mox)) vere[*](verefort. fere) commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris virtutibus[*](virtutis Koch ), honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro fuisse? tamen huius cuius[*](eius Schütz ) iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ei[*](ii .11. V ) qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam, quem quisque odisset, ut eum testimonio posset[*](posset kl, ed. R: possit Vχ ) tollere. quantus in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? tamen is cuius etiam sermo testimoni auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum inimico animo dixit, probare non potuit.
fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare, iudices[*](iudices l, Naugerius (1): iudicium (-ii k) cett. ), consilium, qui se non solum de reo[*](reo iudicium (iud. facere k) add. codd.: del. Naugerius (1)) sed etiam de accusatore[*](de accusatore del. Müller ), de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque[*](ut quidque quicquam χl: quidquid Naugerius (1)) ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem[*](iudicem del. Madvig ) huic muneri atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.
an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maxime[*](maximis codd.: corr. Klotz ) floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro[*](L. Crasso M. Scauro k: L. Scauro V: M. Scauro χ ) testi non crederent; vos Volcarum[*](Vulgarum V: Belgarum ς: corr. Graevius ) atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optima[*](optima k: optumo V: optumi χl ) in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius[*](saepius semper Mommsen ) invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.
si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa[*](illa χl, ed. R: ille Vk ) provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. an, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimo[*](infimo χl: infirmo Vk ) cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?
recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit[*](sit ed. R: sic χ: est Vk: om. l ) quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum[*](et cum χl: at cum V: ac cum b ) disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur.
credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis 'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit. verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; non[*](non hoc Bake ) intellegebat se in testimonio nihil praeter vocem et[*](vocem et del. Bake ) os et audaciam neque civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere.
an vero istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt. hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam[*](vinctam sanctam χl ) testimoniorum fidem esse voluerunt.
postremo his[*](his iis kl ) quicquam[*](quicquam χ2kl: quisquam V χ1 ) sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur[*](arbitrantur ς, ed. R: arbitrabantur V ), humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eos[*](eos ς: nos V: hos Klotz ) qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere[*](scelere caede Pluygers ) et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniungetis, ab his quicquam[*](ab his quicquam ed. Hervag.: ab quicquam V: aut his quicquam χ: aut cuiusquam k ) sancte aut moderate[*](sancte aut moderate χl, ed. R: sancta faui moderatae V: sancte fieri moderate k ) dictum putabitis? hoc vestrae mentes tam castae,