Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris[*](ex agris agris Schütz ) ex[*](ex om. l ) Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli[*](belli Madvig: bello codd. ) caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere. quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid existimant? hunc per vos salvum [*](salvum supplevi ) volunt, se per[*](se per Naugerius (1): semper codd. ) hunc incolumis[*](incolumem codd.: corr. Naugerius (1)) existimant esse. quid Massiliensium civitas? hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos; vos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos momenti habuisse videatur.
quid? civium Romanorum quae voluntas est? nemo est ex tanto numero quin[*](quin ς: quia V ) hunc optime de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse arbitretur. quoniam igitur, iudices[*](iudices k: vidctis cett. (cf. § § 21, 42)), qui oppugnatum[*](oppugnent χl, ed. R ) M. Fonteium cognostis[*](cognostis post velint hab. k ), qui defensum velint, statuite nunc quid vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et consulere malitis, an eis[*](malitis an iis k: malitisanis V: an adversariis χl ) quibus neque propter iracundiam fidem neque propter infidelitatem honorem habere debetis.
quid? si maiorem etiam hominum honestissimorum copiam adferam[*](adferam Halm: adferta V: affert χl: affero k quae] qui χl, ed. R ) quae huius virtuti atque innocentiae testimonio possit[*](possint l, ed. R ) esse, tamenne plus Gallorum consensio valebit quam summa[*](summa χl: summae Vk ) auctoritas[*](auctoritas l, Angelius: auctoritatis cett. ) omnium[*](omnium hominum k, Faernus )? Cum Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices, maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores fuisse. quam multi equites Romani, quam multi tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos exierunt [*](exierunt suppl. Pluygers )! exercitus praeterea Cn. Pompei maximus atque ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante. satisne vobis multos, satis idoneos testis et conscios[*](conscios ς: conscissos V ) videtur ipsa fortuna esse voluisse earum rerum quae M. Fonteio praetore gererentur in Gallia? quem ex tanto hominum numero testem in hac causa producere potestis? quis est ex eo numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam laudatore et teste utemur.
dubitabitis etiam diutius, iudices, quin illud quod initio vobis proposui verissimum sit, aliud per hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso testimoniis eorum quibus multa rei publicae causa invitissimis imperata sunt, segniores posthac ad imperandum ceteri sint, cum videatis[*](videatis V: videant ς ) eos oppugnare[*](oppugnare V: oppugnari ς ) quibus victoribus [*](victoribus Niebuhr: oppressis χl: om. Vk: si cesseritis Müller ) populi Romani imperium incolume esse non possit? obiectum est etiam quaestum M. Fonteium ex viarum munitione fecisse, ut aut ne cogeret munire, aut id quod munitum esset ne improbaret. si et coacti sunt munire omnes et multorum opera improbata sunt, certe utrumque falsum est, et[*](est et k: esset V: esset et χl, ed. R ) ob vacationem pretium datum, cum immunis nemo fuerit, et ob probationem, cum multa improbata sint[*](sint ed. R: sunt codd. ). quid?
si hoc crimen optimis nominibus[*](nominibus hominibus Angelius ) delegare[*](denegare χl, ed. R ) possimus[*](possumus l, ed. R ), et ita non ut culpam in alios transferamus, sed uti doceamus eos isti munitioni praefuisse qui facile officium suum et praestare et probare possunt, tamenne vos omnia in M. Fonteium iratis testibus freti conferetis? Cum maioribus rei publicae negotiis M. Fonteius impediretur, et cum ad rem publicam pertineret viam Domitiam muniri[*](muniri Hotoman: munire codd. ), legatis suis, primariis viris, C. Annio Bellieno et C. Fonteio, negotium dedit; itaque praefuerunt; imperaverunt pro dignitate sua[*](sua sua cuique Sylvius ) quod visum est et probaverunt; quod vos, si nulla alia ex re, ex litteris quidem nostris quas exscripsistis[*](quas exscripsistis Faernus: ex quas exscripsistis V: quas scripsistis ς, ed. R ) et missis et adlatis certe scire potuistis. quas si antea non legistis, nunc ex nobis quid de eis rebus Fonteius ad legatos suos scripserit, quid ad eum illi rescripserint, cognoscite. L. M.
ad C. Annivm[*](ad Cannium (ad C. Cann. k2) Vk: ad C. Canninium χ: corr. Angelius ) leg., ad C. Fonteivm leg., L. A. [*](A. (i. e. adlatae) suppl. Orelli ) ab[*](ab Müller: a codd. ) C. Annio[*](C. Cannio k: Canninio Vχl: corr. Angelius ) leg., ab C.Fonteio leg.
satis opinor esse perspicuum, iudices, hanc rationem munitionis neque ad M. Fonteium pertinere et ab eis esse tractatam[*](tractatum V1: tractatum V2 ) quos nemo possit reprehendere. cognoscite nunc de crimine vinario, quod illi invidiosissimum et maximum esse voluerunt. crimen a Plaetorio, iudices, ita constitutum est, M. Fonteio[*](M. k, Halm: a Vχl ) non in Gallia primum venisse in mentem ut portorium vini institueret, sed hac[*](hac V: om. ς ) inita iam ac[*](inita iam ac Kayser: in Italiam (-a ς) ac (hac χl, om. k) codd. ) proposita ratione Roma profectum. itaque Titurium Tolosae quaternos denarios in singulas vini amphoras portori nomine exegisse; Croduni Porcium et munium ternos et [*](et supplevi ) victoriatum[*](victoriatum scripsi: victoriatos m. codd.: victoriatos Angelius: del. Mommsen ), Vulchalone Servaeum binos et victoriatum[*](et victoriatos m. codd.: corr. Mommsen (mendum e duplici lectione -os et -um ortum)); atque in his locis[*](locis secrodunt (= scilicet Croduni et) Vulchalone add. codd.: del. Vrsinus his codd.: corr. Halm ) ab eis portorium esse exactum si qui Cobiomago[*](Cobiomacho (-ia- ς) codd.: corr. Mommsen )—qui vicus inter Tolosam et Narbonem est—deverterentur[*](devort. V2 ) neque Tolosam ire vellent; Elesiodulis[*](Elesiodulis (an -duni?) C. Annium ... exegisse Pantagathus: elesioduluscantum ... exegissent codd. ) C. Annium senos denarios ab eis qui ad hostem portarent exegisse.
video, iudices, esse crimen et genere ipso magnum—vectigal enim esse impositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse confiteor—et invidia[*](invidiam codd.: corr. Ernesti ) vel maximum [*](maximum suppl. Pluygers ); maxime enim inimici hanc rem sermonibus divolgare[*](divulgari Pluygers ) voluerunt. sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat. volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis aditus veritati relinquatur.
de crimine vinario.
de bello Vocontiorvm[*](Contionum V ).
de
dispositione hibernorvm.
'at hoc Galli negant.' at ratio[*](at ratio l, Faernus: atrio V: actio ς ) rerum et vis argumentorum coarguit. potest igitur testibus iudex non credere? cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, salus [*](Salus Manutius: salus priores ) ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem tenere [*](tenere supplevi ) ad unam quamque rem aestimandam[*](aestimandam Naugerius (2): existimandam codd. ) momentoque suo ponderandam sapientiam[*](sapientia ς ) iudicis[*](iudicis V: iudicis tenet χl: iudicis adhibetur k ), videte [*](videte suppl. Faernus ) ne multo vestrae[*](vostrae V2 ) maiores gravioresque partes sint[*](sint V: sunt ς ) ad cogitandum quam ad dicendum meae.
mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus est[*](est Klotz: et codd.: est et Orelli ), saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno quoque [*](quoque suppl. ed. Hervag. ) de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus[*](nolumus ed. R ), quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis. quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimetur[*](existimetur his Vk (e duplici lectione -tur et -tis)). Vnum est enim et simplex aurium iudicium et promisce[*](promiscue χ2kl ) et communiter stultis ac sapientibus ab natura datum.