Pro M. Tullio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

etenim, recuperatores, non damno commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent. namsi[*](si suppl. Beier) id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum quicum[*](eumcum T: suppl. Peyron) nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et ad[*](ad suppl. Beier) '

damnvm
' adderetur '
inivria.
' neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in[*](in Peyron: id T) quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet[*](debeat Baiter) advertere.

in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non[*](non sup. lin. hab. T) utrum iure facta an iniuria? non ergo praetores a lege Aquilia recesserunt, quae de damno est[*](est esset T), sed de vi et armis[*](armatis T) severum iudicium constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt.

neque ideo de iniuria non addiderunt quod in aliis rebus non adderent, sed ne ipsi iudicarent posse homines servos iure arma capere et manum cogere, neque quod putarent, si additum esset, posse hoc talibus viris persuaderi[*](persuadere Peyron (de T incertum)) non iniuria factum, sed ne quod tamen[*](quod tamen quoddam Peyron: fort. quod tamquam) scutum dare in iudicio viderentur eis quos propter haec arma in iudicium vocavissent.

fuit illud interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est:

Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti.
deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur:
cvm ille possideret
, et hoc amplius:
qvod nec vi nec clam nec precario possideret.

multa dantur ei qui vi alterum detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibet[*](quidlibet coni. Müller) probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario[*](vel non ... vel precariocolon post iudici potuerit (v. 24) transferendum putat Müller). ei qui de vi confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores reliquerunt.

age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum licentiam[*](licentiam suppl. Peyron) --- boni debent dicere.

atque ille legem mihi de xii tabulis recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce[*](luce Peyron: luci T (cf. vv. 10, 22)), si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl. pulsaverit. nihil, ut opinor, praeterea de legibus.

qua in re hoc primum quaero, quid ad hoc iudicium recitari istas leges pertinuerit. num quem tribunum pl. servi M. Tulli pulsaverunt? non opinor. num furatum domum P. Fabi noctu venerunt[*](venerint T: corr. Peyron)? ne id quidem. num luce[*](nuncluce T: corr. Beier) furatum venerunt et se telo defenderunt? dici non potest. ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius familia servos M. Tulli occidere.