Pro M. Tullio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
'non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.' at primum istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse esset, hominem occidi. ista[*](ista Keller: primum (e v. 15 repetitum) ista T) lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut inermes sine periculo possent esse. qua re non iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt.
Furem, hoc est praedonem et latronem, luce occidi vetant xii tabulae; cum intra parietes tuos hostem certissimum teneas, nisi se telo defendit[*](defenderit Peyron: defendet Baiter), inquit, etiam si cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si[*](quod si Peyron: quossi T: quid si Madvig) repugnat, '
endoplorato,' hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant. quid ad hanc clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine testibus et arbitris[*](arbitriis T: corr. Peyron) ferro defendere liceret?
quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? nemo, opinor. haec enim tacita lex est humanitatis ut ab homine consili, non fortunae poena repetatur. tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt. nam lex est in xii tabulis:
si telvm manv fvgit ma gis qvam iecit[*](-gis quam iecit suppl. Peyron (cf. Top. 64)) ------
Iulius Rufinianus (H. p. 40.21).
si qui[*](quis Baiter) furem occiderit, iniuria occiderit. quam ob rem? quia ius constitutum nullum est. quid, si se telo defenderit? non iniuria. quid ita? quia constitutum est.
. . tamen per vim[*](per vim Beier: verum T) factum esset[*](esset non modo servos add. T (e v. 11 geminatum): del. Beier), tamen in eo ipso loco qui tuus esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur. tu ipse iam statue quam verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam caedem sine fraude facere potuisse[*](potuisset T: corr. Beier). ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est; nunc hoc probabis viris talibus, cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere?
'at[*](at ad T (ita mox)) servus meus non comparet, qui visus est cum tuis; at casa mea est incensa a tuis.' quid ad haec respondeam? ostendi falsa esse; verum tamen confitebor. quid postea? hoc sequitur, ut familiam[*](familia T: corr. G. Müller) M. Tulli concidi oportuerit? vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari; verum ut esses durissimus, agi quidem usitato iure et cotidiana actione potuit. quid opus fuit vi, quid armatis hominibus, quid caede, quid sanguine?
'at enim oppugnatum me fortasse venissent.' haec est illorum in causa perdita extrema non oratio neque defensio, sed coniectura et quasi divinatio. illi oppugnatum venturi erant? quem? Fabium. quo consilio? Vt occiderent. quam ob causam? quid ut proficerent? qui comperisti? et ut rem perspicuam quam paucissimis verbis agam, dubitari hoc potest, recuperatores, utri oppugnasse videantur, qui ad villam venerunt, an qui in villa manserunt?
qui occisi sunt, an ei ex quorum numero saucius factus est nemo? qui[*](quifort. quibus) cur facerent, causa non fuit, an ei qui fecisse[*](fecissent T) se confitentur? verum ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere, quis hoc statuit umquam[*](statuit umquam Quintil.: statutumquam T), aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum[*](ut eumhic desinit T) iure potuerit occidere a quo metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur[*](quis hoc ... occideretur hab. Quintil. v. 13. 21)?