Pro M. Tullio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur. nam in dolo malo volunt delitiscere[*](delitescere Peyron), in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur.
ego non in una re sola, quod mihi satis est, neque in universa re solum[*](solum quod mihi satis est add. T: ego delevi (re solum ... satis est del. Francken)), sed singillatim[*](singilatim T: corr. Klotz) in omnibus dolum malum exstare dico. consilium capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. arma capiunt; dolo malo faciunt. tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt; dolo malo faciunt. vi in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est. occidunt homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo malo potest. ergo si omnes partes sunt eius modi ut in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo factum iudicabitis?
quid ad haec Quinctius? sane nihil certum neque unum, in quo non modo possit verum putet se posse consistere. primum enim illud iniecit[*](ini. c. t T: suppl. Peyron), nihil posse dolo malo familiae fieri. hoc loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino huiusce modi iudicia dissolveret. nam si venit id in iudicium de familia quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes de simili[*](de ... mili T (Krüger): suppl. Peyron) causa necesse est[*](est hoc solum add. T: del. Madvig (ex si hoc solum repetitum)), bona me hercule!
si hoc solum esset[*](esset ex est T), tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica[*](publica p. T (Keller): om. Peyron) fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos videri[*](videri T1: videretur T2 (ne severissimum ... videretur Huschke)) esse dissolutum. sed non id solum agitur --- Priscian 6.1.5 hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur.
--- ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit[*](sit Baiter: est Peyron (de T incertum)), pro concesso putetur.
dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint[*](sint Madvig: essent T) necne. de quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne. si non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere? si autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore postulare ut adderet in iudicium '
inivria,' et, quia non impetrasses, tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria non addidisset[*](addidisset Huschke: addiderit (vel addidebet) T)?
haec cum praetorem postulabas, cum tribunos appellabas, nempe ita[*](nempe ita Peyron: ... m ... a T) dicebas, potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus[*](reciperatores T: corr. Beier) persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. quod ergo ideo in iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo depulsus[*](depulsus Peyron: e ... s. s T) es impetraris? at quibus verbis in decernendo Metellus usus est ceterique[*](-que suppl. Madvig) quos appellasti? nonne haec omnium fuit oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? et recte, recuperatores.
nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure posse? an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?