Pro M. Tullio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
Suam familiam fecisse dicit. quo modo? vi hominibus armatis. quo animo? Vt id fieret quod factum est. quid est id? Vt homines M. Tulli occiderentur. quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere?
at istuc totum '
dolo malo' additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. id ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis; profecto quin ita sit non dubitabitis.
si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur. nemo enim potest[*](posset Kayser) hoc[*](hoc Müller: haec T) iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam familiam vi armatis hominibus damnum dedisse. ergo, id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset.
nam cum facit ipsa familia vim[*](vim Halm: vi T) armatis coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est; cum autem rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius. ergo addito '
dolo malo' actoris et petitoris fit causa copiosior. Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est.
videtis praetores per hos annos interdicere[*](interdicere Madvig: intercedere T) hoc modo[*](modo T (Krüger): interdicto Peyron), velut inter[*](velut inter suppl. Huschke) me et M. Claudium:
Vnde dolo[*](dolo Baiter: dedolo T) malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est, cetera ex formula. si, ubi[*](si ubi Kayser: sicut T: sicubi Madvig) ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic[*](sic Kayser: si T) defendam ut[*](ut suppl. Peyron) vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis[*](etquis T: corr. Orelli) me audiat? non opinor equidem[*](quidem T: corr. Halm), quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest, et[*](et at Kayser) Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur.
plus igitur datur Claudio, cum[*](igitur ... Claudio cum ... T (Krüger): suppl. Beier) ita interdicitur, unde dolo malo meo[*](unde dolo malo meo T2, Keller: unde a me (e v. 26 geminat.) T1) vi deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset. nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem; in illo priore, ubi dolus malus additur[*](auditur T: corr. Beier), sive consilium inissem[*](inissem ut vi deiceretur add. T: del. Keller (e § 29 v. 24 repetitum) sive ipse deiecissem sup. lin. hab. T), sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari.
hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset:
Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii vi[*](vi suppl. Huschke) hominibvs armatis damnvm M. Tvllio datvm[*](datum Baiter: ... tum T: factum Beier), quid haberes quod diceres? nihil, opinor. fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. quod additum est '
dolo malo,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio?
nam si additum id non esset ac tibi libitum esset ita defendere[*](defenderem T: corr. Peyron), tuam familiam non fecisse, vinceres, si id probare potuisses. nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum in iudicium[*](eum ... icium T (Krüger): suppl. Peyron) venire qui consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi possit, factum sine consilio non possit. an, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur? an, qua in re praetor[*](praetor Peyron: P. R. T) illi improbam defensionem tolli voluit, in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?