In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius modi suspicabantur, verum tamen ea quae parvis[*](pravis temporibus Schwabe, Eberhard (Cl. Rev. xviii. 210)) in rebus accidere poterant providebant. neminem qui cum potestate aut legatione in provinciam esset profectus tam amentem fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de publico; ut vestem, praebebatur enim legibus; mancipium putarunt, quo et omnes utimur et non praebetur a populo: sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. si qui Romae esset demortuus? immo, si quis ibidem; non enim te instruere domum tuam voluerunt in provincia, sed illum usum[*](ipsum usum Nohl) provinciae supplere.

quae fuit causa cur tam diligenter nos in provinciis ab emptionibus removerent? haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem, cum venditori suo arbitratu vendere non liceret. in provinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac potestate quod apud quemque esset emere vellet, idque ei liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive non esset, quanti vellet auferret. dicet aliquis: 'noli isto modo agere cum Verre, noli eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere; concede ut impune emerit, modo ut[*](modo ut Sd: modo ut in Rp: modo Meusel, Nohl) bona ratione emerit, nihil pro potestate, nihil ab invito, nihil per iniuriam.' sic agam: si, quod venale habuit Heius[*](si quod venale habuit eius (Heius) id quanti RS: si quid (quod p) ven. hab. Heius si id quanti p, vulg.), id quanti aestimabat tanti vendidit, desino quaerere cur[*](cur codd.: iurene Eberh., quo iure Meyer) emeris.

quid igitur nobis faciendum est? num argumentis utendum in re eius modi? quaerendum, credo, est Heius iste num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit, num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut deos patrios venderet. at hominem video auctionem fecisse nullam, vendidisse praeter fructus suos nihil umquam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis multis esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacrarioque maiorum fuissent, venditurum non fuisse. 'quid, si magnitudine pecuniae persuasum est[*](persuasum est ei pd: ei persuasum est Lamb., Heraeus)?' veri simile non est ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae monumentisque maiorum pecuniam anteponeret.

'sunt ista; verum tamen abducuntur homines non numquam etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.' videamus quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate, ab[*](ab pd: om. RS) religione deducere. ita iussisti, opinor, ipsum in tabulas referre: 'haec omnia signa Praxiteli, Myronis, Polycliti HS sex milibus quingentis[*](quingentis Hotom. ex § 38: III ∞ RS) Verri vendita.' sic[*](SIC VHpd: sed RS) rettulit. recita. ex TABVLIS. iuvat[*](iuvant codd.) me haec praeclara nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS MDC! profecto hinc natum est, 'malo emere[*](emere p: om. RS) quam rogare.'

dicet aliquis: 'quid? tu ista permagno aestimas?' ego vero ad meam rationem usumque meum non aestimo; verum tamen a vobis ita arbitror spectari oportere, quanti haec eorum iudicio qui studiosi sunt harum rerum aestimentur, quanti venire soleant, quanti haec ipsa, si palam libereque venirent, venire possent, denique ipse Verres quanti aestimet. numquam enim, si[*](enim si om. RS (ante signum -)-(:=denariis; cf. Cl. Rev. xviii, p. 210)) denariis cccc Cupidinem illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem hominum atque in tantam vituperationem veniret.

quis vestrum igitur nescit quanti haec aestimentur? in auctione signum aeneum non maximum HS XL venire non vidimus[*](vidimus R2S rell.: videmus R1)? quid? si velim nominare homines qui aut non minoris aut etiam pluris emerint, nonne possum? etenim qui modus est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis; difficile est finem[*](est enim pdd nisi pd, Julius Victor, Zielinski: si RS: si libidini non L (e coni. Iord.)) facere pretio nisi libidini feceris. video igitur Heium neque voluntate neque difficultate aliqua temporis nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec signa venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio, fascibus ab homine eo quem, una cum[*](cum om. RS) ceteris sociis, non solum potestati tuae sed etiam fidei populus Romanus commiserat eripuisse atque abstulisse.

quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc crimine quam ut haec eadem dicat ipse Heius? nihil profecto; sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus; Mamertina civitas istum publice communi consilio sola laudat; omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis amatur; eius autem legationis quae ad istum laudandum missa est princeps est Heius—etenim est primus civitatis: ne forte, dum publicis mandatis serviat, de privatis iniuriis reticeat.

haec cum scirem et cogitarem, commisi tamen[*](tamen me pd), iudices, Heio; produxi[*](produxi eum pd) prima actione, neque id tamen ullo periculo feci. quid enim poterat Heius respondere, si esset improbus, si sui dissimilis? esse illa signa domi suae, non esse apud Verrem? qui poterat quicquam eius modi dicere? Vt homo turpissimus esset impudentissimeque mentiretur, hoc diceret, illa se habuisse venalia, eaque sese[*](sese Vpd: se RS (Amer. J. Ph. xxvi, p. 430)) quanti voluerit vendidisse. homo domi suae nobilissimus, qui vos de religione sua ac dignitate vere existimare maxime vellet, primo dixit se istum publice laudare, quod sibi ita mandatum esset; deinde neque se habuisse illa[*](habuisse illa Vpd: illa habuisse RS) venalia neque ulla condicione, si utrum vellet liceret, adduci umquam potuisse ut venderet illa quae in sacrario fuissent a maioribus suis relicta et tradita.