In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quid sedes, Verres? quid exspectas? quid te a Centuripina civitate, a Catinensi, ab Halaesina, a Tyndaritana[*](a Tynd. V: a om. RSp), Hennensi, Agyrinensi ceterisque Siciliae civitatibus circumveniri atque opprimi dicis? tua te altera patria, quem ad modum dicere solebas, Messana circumvenit,—tua, inquam, Messana, tuorum adiutrix scelerum, libidinum testis, praedarum ac furtorum receptrix. adest enim vir amplissimus eius civitatis legatus huius[*](huius VRS: huiusce pd) iudici causa domo missus, princeps laudationis tuae, qui te publice laudat,—ita[*](ita VRS: id pd) enim mandatum atque imperatum est; tametsi rogatus de cybaea tenetis memoria quid responderit: aedificatam publicis operis publice coactis, eique aedificandae publice Mamertinum senatorem praefuisse. idem ad vos privatim, iudices, confugit; utitur hac lege qua iudicium est, communi arce sociorum. tametsi lex est de pecuniis repetundis[*](de repet. pec. SG3l), ille se negat pecuniam repetere, quam ereptam non tanto opere desiderat: sacra se maiorum suorum repetere abs te[*](te VRS: a te pqd) dicit, deos penatis te patrios reposcit.

ecqui pudor est, ecquae religio, Verres, ecqui metus? habitasti apud Heium Messanae, res illum divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano[*](cotidiano RS: cotidie VHpd) facere vidisti; non movetur pecunia, denique quae ornamenti causa fuerunt non requirit; tibi habe Canephoros, deorum simulacra restitue. quae quia dixit, quia tempore dato modeste apud vos socius amicusque populi Romani questus est, quia religioni suae non modo in dis patriis repetendis sed etiam in ipso testimonio ac iure iurando proximus fuit, hominem missum ab isto scitote esse Messanam de legatis unum,—illum ipsum qui navi istius aedificandae publice praefuit,—qui a senatu peteret ut Heius adficeretur ignominia.

homo amentissime, quid putasti? impetraturum te? quanti is[*](is RSp: om. V) a civibus suis fieret, quanti auctoritas eius haberetur ignorabas? verum fac te impetravisse, fac aliquid gravius in Heium statuisse Mamertinos: quantam[*](quantam Vpd: quam RS) putas auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem constet verum pro testimonio dixisse poenam constituerint? tametsi quae est ista laudatio[*](ista laudatio VRp: laud. ista SDY, sed S cum levibus signis transpositionis), cum laudator interrogatus laedat necesse est? quid? isti laudatores tui nonne[*](nonne Vpd: non RS (§84 infra; v, §149)) testes mei sunt? Heius est laudator: laesit gravissime. producam ceteros: reticebunt quae poterunt libenter, dicent quae necesse erit ingratiis[*](ingratiis Muell., Zielinski: ingratis codd., edd.). negent isti onerariam navem maximam aedificatam esse Messanae? negent, si possunt. negent ei navi faciundae[*](faciundae pd: om. RS (§23)) senatorem Mamertinum publice praefuisse? Vtinam negent! sunt etiam cetera; quae malo integra reservare, ut quam minimum dem[*](dem Rp: sit S cum plerisque (Cl. Rev. xviii. 210)) illis temporis ad meditandum confirmandumque periurium.

haec tibi laudatio procedat in numerum? hi te homines auctoritate sua sublevent? qui te neque debent adiuvare si possint, neque possunt si velint; quibus tu privatim iniurias plurimas contumeliasque imposuisti, quo in oppido multas familias totas[*](totas om. p) in perpetuum infamis tuis stupris flagitiisque fecisti. at publice commodasti. non sine magno quidem rei publicae provinciaeque Siciliae detrimento. tritici modium[*](modios RS: mZZZ p: mod. d) L_X_ empta populo Romano dare debebant et solebant: abs te solo remissum est. res publica detrimentum fecit quod per te imperi ius in una civitate imminutum est: Siculi, quod ipsum[*](quod ipsum R.S: quod hoc pd: quod id ipsum Richter) non de summa frumenti detractum est, sed translatum in Centuripinos et Halaesinos, immunis populos, et hoc plus impositum quam ferre possent.

navem imperare ex foedere debuisti[*](ex foed. debuisti Rp: deb. ex foed. SDY); remisisti in triennium; militem nullum umquam poposcisti per tot annos. fecisti item ut praedones solent; qui cum hostes communes sint[*](sunt RSp) omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus non modo parcant verum etiam praeda quos augeant, et eos maxime qui habent oppidum oportuno loco, quo saepe adeundum sit navibus[*](Post navibus addunt libri non numquam etiam necessario, ex insequenti enuntiato: del. Schwabe). Phaselis illa, quam cepit P. Servilius, non fuerat urbs antea Cilicum atque praedonum; Lycii illam, Graeci homines, incolebant. sed quod erat eius modi loco atque ita proiecta in altum ut et exeuntes e Cicilia praedones saepe ad eam necessario devenirent, et, cum se ex hisce locis reciperent, eodem deferrentur, adsciverunt sibi illud oppidum piratae primo commercio, deinde etiam societate.

Mamertina civitas improba antea non erat; etiam erat inimica improborum, quae C. Catonis, illius qui consul fuit, impedimenta retinuit. at cuius hominis! clarissimi ac potentissimi; qui tamen cum consul fuisset, condemnatus est. ita, C. Cato[*](Ita, C. Cato hoc modo interpunxit O. Rossbach, Rh. Mus. liv. 284 (cf. Pro Fonteio, §36): delet haec tria verba Luterbacher: alii post sororis filius excidisse nonnulla arbitrantur. Totum locum (Ita...aestimata est) delevit inter alios Nohl: ita...filius Ernesti, qui tamen...aestimata est Ortmann), duorum hominum clarissimorum nepos, L. Pauli et M. Catonis, et P. Africani sororis filius: quo damnato tum[*](tum p: tunc RS), cum severa[*](severa pd (§133 infra): om. RS) iudicia fiebant, HS VIII[*](viii eRS (sic Q ii), ut iii, §184: xviii p: vulgo iiii ex Velleio ii. 8) lis aestimata est. huic Mamertini irati fuerunt[*](non fuerunt pd), qui maiorem sumptum quam quanti Catonis lis aestimata est in Timarchidi prandium saepe fecerunt.

verum haec civitas isti praedoni ac piratae Siciliensi Phaselis fuit; huc omnia undique deferebantur, apud istos relinquebantur; quod celari opus erat, habebant sepositum et reconditum; per istos quae volebat clam imponenda, occulte exportanda curabat; navem denique maximam, quam onustam furtis in Italiam mitteret, apud istos faciundam aedificandamque[*](faciendam aedificandamque pd: faciundamque R, -endamque S (cf. §103)) curavit; pro hisce rebus vacatio data est ab isto sumptus, laboris, militiae, rerum denique omnium; per triennium soli non modo in Sicilia verum, ut opinio mea fert, his quidem temporibus in omni orbe terrarum vacui, expertes, soluti ac liberi fuerunt ab omni sumptu, molestia, munere. hinc illa Verria nata sunt, quod[*](quod codd.: cum Richter-Eberhard) in convivium sex.

Cominium protrahi iussit, in quem scyphum de manu iacere conatus est, quem obtorta gula de convivio in vincla atque in tenebras abripi iussit; hinc illa crux in quam iste civem Romanum multis inspectantibus sustulit, quam non ausus est usquam defigere nisi apud eos quibuscum omnia scelera sua ac latrocinia communicavit[*](communicavisset pq, prob. Nohl). laudatum etiam vos quemquam venitis? qua auctoritate? utrum quam apud senatum an quam apud populum Romanum habere debetis?