In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

minor esse[*](esse VcO: esse cura p rell.) nunc, iudices, vobis disceptantibus debet, et tanto minor quanto est honestius alienis iniuriis quam re sua commoveri. quid ad haec respondere cogitas? utrum factum negabis an tibi hoc licitum esse defendes? negare qui potes? an ut tanta auctoritate litterarum, tot testibus publicanis[*](publicanisZielinski, p. 196) convincare licuisse vero qui? si hercule[*](hercule V: hercle O: me hercule p rell. (§32 supra) tuam pecuniam Vp rell.: pec. tuam cO) te tuam pecuniam praetorem[*](praetorem VcO: non populi Romani (ċprċ p) p rell.) in provincia faeneratum docerem, tamen effugere non posses; sed publicam, sed ob frumentum decretam, sed a publicanis faenore acceptam[*](acceptam V: accepto p rell. (faen. accept. om. O)), hoc licuisse cuiquam probabis? quo non modo ceteri, sed tu ipse[*](tu ipse VcO: ipse p rell.) nihil audacius improbiusque fecisti. non mehercule[*](mehercules O) hoc, quod omnibus singulare videtur,—de quo mihi deinceps dicendum est,— possum, iudices, dicere audacius esse aut impudentius, quod permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino: maior haec praeda fortasse[*](fortasse VO: fortasse est p rell.), sed illa impudentia certe non minor.

et quoniam de illa faeneratione satis dictum est, nunc de hac tota pecunia aversa, quaeso, cognoscite. Siciliae civitates multae sunt, iudices, ornatae atque honestae, ex quibus in primis numeranda est civitas Halaesina; nullam enim reperietis aut officiis fideliorem aut copiis locupletiorem aut auctoritate graviorem. huic iste in annos singulos cum sexagena[*]((et §171) sexagena cO: sexaginta p rell.) milia tritici[*](milia tritici V: tritici milia rell.) modium imperavisset, pro tritico nummos abstulit, quanti erat in Sicilia triticum; quos de publico nummos acceperat, retinuit omnis. obstipui[*](Obstupui O sol. (contra Vcp)), iudices, cum hoc mihi primum Halaesae demonstravit in senatu Halaesinorum homo summo ingenio, summa prudentia, summa auctoritate praeditus, Halaesinus Aeneas, cui senatus dederat publicam[*](publicam VO: publice p rell.) causam ut mihi fratrique meo gratias ageret, et simul qui nos ea quae ad iudicium pertinerent doceret.

demonstravit[*](Demonstravit V: demonstrat p rell.) hanc istius consuetudinem ac rationem[*](ac rationem Op rell.: om. V) fuisse: quod[*](quod VO: quod cum p rell.: forte cum (ii, §66; iii, §154)) omnis frumenti copia decumarum nomine penes istum esset redacta, solitum esse istum pecuniam cogere a civitatibus, frumentum improbare, quantum frumenti esset[*](esset frum. V) Romam mittendum, tantum de suo quaestu ac de sua copia frumenti mittere. posco rationes, inspicio litteras, video frumenti granum Halaesinos, quibus sexagena milia modium imperata erant, nullum dedisse, pecuniam Volcatio, Timarchidi, scribae[*](Timarchidi et Volcatio scribac V) dedisse: reperio genus huius[*](huiusce pk) modi, iudices, praedae, ut praetor, qui frumentum emere debeat[*](debeat VO: debebat p rell.), non emat sed vendat, pecunias, quas civitatibus distribuere debeat[*](debeat VO: debebat p rell.), eas omnis avertat atque auferat. non mihi iam furtum, sed monstrum ac prodigium videbatur civitatum frumentum improbare, suum probare[*](suum probare cO: om. Vp rell.); cum suum probasset[*](cum suum probasset cO: om. p rell. (praeter V, in quo est cum suum frumentum probasset)), pretium ei frumento constituere; quod constituisset, id a civitatibus auferre, quod a populo Romano accepisset, tenere.

quot vultis esse in uno furto peccatorum gradus, ut, si singulis insistere velim, progredi iste non possit[*](possit VcO: posset p rell. (i, §105))? improbas frumentum Siculorum. quid? ipse quod mittis? peculiarem habes aliquam Siciliam quae tibi ex alio genere frumentum suppeditare possit? cum senatus decernit ut ematur in Sicilia frumentum, aut cum populus iubet, hoc, ut opinor, intellegit, ex Sicilia Siculum frumentum apportari oportere: tu cum civitatum Siciliae vulgo omne frumentum improbas, num ex Aegypto aut Syria[*](aut Syria VO: aut ex Syria p rell.) frumentum Romam missurus es[*](missurus es cO: missurus esses V: mittis p rell. (§222 infra))? improbas Halaesinum, Thermitanum, Cephaloeditanum[*](Ceph. Therm. V), Amestratinum, Tyndaritanum, Herbitense, multarum praeterea civitatum! quid accidit tandem ut horum populorum agri frumentum eius modi te praetore ferrent,—quod numquam antea[*](quod numquam antea om. O),—ut[*](ut Lamb. edd.: aut O: quod (pr. quae) V: om. p) neque tibi neque populo Romano posset probari, praesertim cum ex isdem agris eiusdem anni frumentum ex decumis Romam mancipes advexissent[*](adduxissent pqk)? quid acciderat ut ex eodem horreo decumanum probaretur, emptum improbaretur? Dubiumne est quin ista omnis improbatio cogendae pecuniae causa nata sit?

esto, improbas Halaesinum, habes ab alio populo quod probes: eme illud quod placet, missos fac eos quorum frumentum improbasti. sed ab iis[*](ab his Op: ab aliis V) quos repudias exigis tantum pecuniae quantum ad eum numerum frumenti satis sit quem ei[*](ei cO: om. Vp rell.) civitati imperas emendum[*](emendum VcO: om. p rell.). in medimna singula video ex litteris publicis tibi Halaesinos HS quinos denos dedisse. ostendam ex tabulis locupletissimorum aratorum eodem tempore neminem in Sicilia pluris frumentum vendidisse. quae est ergo ista ratio aut quae potius amentia[*](amentia Vp rell.: ista amentia O edd.), frumentum improbare id quod ex eo[*](ex eo Vp: eo O. Fort. et ex eo) loco sit ex quo senatus et populus Romanus emi[*](emere V) voluerit, et ex eo[*](et ex eo VcO: ex eo p rell.) acervo ex quo partem tu idem decumarum nomine probaris; deinde a civitatibus pecuniam ad emendum frumentum cogere, cum ex aerario acceperis? Vtrum enim te[*](utrum enim te VcO: utrum te p rell. (§201 infra)) lex Terentia Siculorum pecunia frumentum emere[*](emere VcO: emere a Siculis p rell.) an populi Romani pecunia frumentum a Siculis emere iussit?

iam vero ab isto omnem illam ex aerario pecuniam, quam his oportuit civitatibus pro frumento dari, lucri factam videtis. accipis enim HS xv pro medimno; tanti enim est illo tempore medimnum; retines HS XXI[*](xxi cO: xxii p: varie rell.); tanti enim est frumentum Siciliense ex lege aestimatum. quid interest utrum hoc feceris an frumentum Siciliense[*](Siciliense cO: om. p rell.) non improbaris, sed frumento probato et accepto pecuniam publicam tenueris omnem neque quicquam ulli dissolveris civitati? cum aestimatio legis eius modi sit ut ceteris temporibus tolerabilis Siculis, te praetore etiam grata esse debuerit. est enim modius lege HS IIIS[*](HċSċ iiis Zumpt: NċSċ 111 O: HS iiii p) aestimatus, fuit autem te praetore, ut tu[*](tu om. O) in multis epistulis ad amicos tuos gloriaris, HS II[*](HS iis c: quae interpretatus est O, l. ċNSċ NċSċ). sed fuerit HS iis[*](NS iiis c: quae interpretatus est O, l. NSċ MSċ), quoniam tu tantum a civitatibus in modios singulos exegisti; cum, si solveres Siculis tantum quantum te[*](te om. O) populus Romanus iusserat, aratoribus fieri gratissimum posset, tu non modo eos accipere quod oportebat noluisti, sed etiam dare quod non debebant coegisti?

atque haec ita gesta esse, iudices, cognoscite et ex litteris[*](et ex litt. cO: ex litt. Vp rell. (i, §7)) publicis civitatum et ex testimoniis publicis, in quibus nihil fictum[*](a te fictum V: a me fictum Klotz: adfictum coni. Halm.), nihil ad tempus accommodatum intellegetis; omnia quae dicimus rationibus populorum non interpositis neque perturbatis neque repentinis, sed certis, institutis, ordine relata atque confecta sunt. recita. RATIONES HALAESINORVM. Cui[*](Recita Rat. Hal. V et in lac. p2: om. cum plerisque O) pecuniam datam dicit? dic etiam clarius. VOLCATIO, TIMARCHIDI, MAEVIO. quid est, Verres? ne illam quidem tibi[*](tibi quidem O) defensionem reliquam fecisti, mancipes in istis rebus esse versatos, mancipes frumentum improbasse, mancipes pretio cum civitatibus[*](cum civit. pretio O) decidisse, et eosdem abs te illarum civitatum nomine pecunias abstulisse, deinde ipsos sibi frumentum coemisse, nihil haec ad te[*](ad te haec O) pertinere? mala mehercule ac misera defensio praetorem hoc dicere: 'ego frumentum neque attigi neque aspexi[*](aspexi Vp: inspexi cO), mancipibus potestatem probandi improbandique permisi; mancipes a civitatibus pecunias extorserunt, ego autem, quam pecuniam populis dare debui, mancipibus dedi!'

mala est haec quidem[*](sqq. ut ego et Muellerus VcO, nisi quod c habuisse dicitur confession. defensio, V confessione defensio.), ut dixi, ac potius[*](Post ut dixi, inserit defensio p, in quo etiam est et iniquitatis et (§188 infra)) perdita maximorum peccatorum, huius autem iniquitatis et inertiae confessio, non defensio criminis; sed tamen hac ipsa tibi, si uti cupias, non licet; vetat te Volcatius, tuae tuorumque deliciae, mentionem mancipis facere; Timarchides autem, columen familiae vestrae, premit fauces defensionis tuae, cui simul et Volcatio pecunia a civitate[*](civitatibus V (Zielinski, p. 196)) numerata est; iam vero scriba tuus anulo aureo suo, quem ex his rebus invenit, ista te ratione uti non sinet. quid igitur est reliquum nisi uti fateare te Romam frumentum emptum Siculorum pecunia misisse publicam pecuniam[*](pecuniam om. O) domum tuam convertisse? O consuetudo peccandi, quantam habes iucunditatem improbis et audacibus, cum poena afuit et licentia consecuta est!

iste in hoc genere peculatus non nunc primum invenitur, sed nunc demum tenetur[*](sed... tenetur s.l. p2). vidimus huic ab aerario pecuniam numerari quaestori ad sumptum exercitus consularis, vidimus paucis post mensibus et exercitum et consulem spoliatum[*](mensibus post paucis et cons. et exerc. spol. O); illa omnis pecunia latuit in illa caligine ac tenebris quae totam rem publicam tum occuparant[*](occuparant cO: -averant p rell.). iterum gessit hereditariam quaesturam, cum a[*](a cO: om. p rell.) Dolabella magnam pecuniam avertit, sed eius rationem cum damnatione Dolabellae permiscuit. commissa est pecunia tanta praetori; non reperietis hominem timide nec leviter haec improbissima lucra ligurrientem; devorare omnem pecuniam publicam non dubitavit. ita serpit illud insitum in[*](in om. O) natura malum consuetudine peccandi libera, finem ut audaciae[*](audaciae ut O) statuere ipse non possit.

tenetur igitur aliquando, et in rebus cum maximis tum manifestis tenetur; atque in eam fraudem mihi videtur[*](videtur mihi videtur O) divinitus incidisse, non solum ut eas poenas quas proxime meruisset solveret, sed ut illa etiam scelera eius in Carbonem et in Dolabellam vindicarentur. etenim nova quoque alia res, iudices[*](iud. p: iudicanda p2), exstitit[*](existit O) in hoc crimine, quae tollat omnem dubitationem superioris illius decumani[*](decuma p (decumani p2)) criminis. nam ut illud missum faciam, permultos aratores in alteras decumas et in haec DCCC milia modium, quod emptum populo Romano darent, non habuisse, et a tuo procuratore, hoc est ab Apronio, emisse, ex quo intellegi potest nihil te aratoribus reliqui fecisse,—ut hoc praeteream, quod multorum est testimoniis expositum, potest illo quicquam esse certius, in tua potestate atque in tuis horreis omne frumentum Siciliae per triennium atque omnis fructus agri decumani fuisse?

cum enim a[*](a om. O) civitatibus pro frumento pecuniam exigebas, unde erat frumentum quod Romam mitteres, si tu id non omne[*](omne non O) clausum et compressum possidebas? ita in eo frumento primus tibi ille quaestus erat ipsum frumentum[*](ipsum frumentum cO: -ius -ti p rell.), quod erat ereptum ab aratoribus, alter, quod frumentum[*](frumentum cO: id frum. p rell.) improbissime per triennium[*](per triennium cO: om. p rell.) partum non semel sed bis, neque uno sed duobus pretiis unum et idem frumentum vendidisti, semel civitatibus HS xv in medimnum, iterum populo Romano, a quo HS XXI in medimna pro eodem illo frumento abstulisti.

at enim frumentum Centuripinorum et Agrigentinorum et non nullorum fortasse praeterea probasti et his populis pecuniam dissolvisti. sint sane[*](sane cO: om. p rell.) aliquae civitates in eo numero, quarum frumentum improbare nolueris; quid tandem? his civitatibus omnisne pecunia quae pro frumento debita est dissoluta est? Vnum mihi reperi non populum, sed aratorem: vide, quaere, circumspice, si quis forte est[*](est forte O) ex ea provincia, in qua tu triennium praefuisti, qui te nolit perisse: unum, inquam, da mihi[*](mihi da inquam O statuas pecunias O) ex illis aratoribus qui tibi ad statuam pecuniam contulerunt, qui sibi dicat omne esse pro frumento quod oportuerit solutum. confirmo, iudices, neminem esse dicturum.

ex omni pecunia quam aratoribus solvere debuisti certis nominibus deductiones fieri solebant, primum pro spectatione et collybo, deinde pro nescio quo cerario. haec omnia, iudices, non rerum certarum, sed furtorum improbissimorum sunt vocabula. nam collybus esse qui potest, cum utuntur omnes uno genere nummorum? cerarium vero—quid[*](quid cO: quid vocas p rell.)? quo modo hoc nomen ad rationes magistratus, quo modo ad pecuniam publicam adlatum est? nam illud genus tertium deductionis erat eius modi, quasi non modo liceret sed etiam oporteret, nec solum oporteret sed plane necesse esset[*](plane necesse esset O rell. Muell.: necesse esset plane edd. recc.). scribae nomine de tota pecunia binae quinquagesimae detrahebantur. quis tibi hoc[*](hoc tibi O) concessit, quae lex, quae senatus auctoritas, quae porro aequitas, ut tantam pecuniam scriba tuus auferret[*](auferret p: averreret c, averret O: averteret al. (§224 infra)) sive de aratorum bonis sive de populi Romani vectigalibus?

nam si potest ista pecunia sine aratorum iniuria detrahi, populus Romanus habeat, in tantis praesertim aerari angustiis; sin autem et populus Romanus voluit, et aequum est ita[*](est ita O: ita est rell.) solvi aratoribus, tuus apparitor parva mercede populi[*](populi mercede O) conductus de aratorum bonis praedabitur? et in hac causa scribarum ordinem in me concitabit Hortensius et eorum commoda a me labefactari atque oppugnari iura dicet? quasi vero hoc scribis ullo exemplo sit aut ullo iure[*](aut ullo iure sit O) concessum. quid ego[*](ego p et pler.: ergo VO) vetera repetam aut quid eorum scribarum mentionem faciam quos constat sanctissimos homines atque innocentissimos fuisse? non[*](non praeterit V) me fugit, iudices, vetera exempla pro fictis fabulis iam audiri atque haberi: in his temporibus versabor miseris ac perditis. nuper, Hortensi, quaestor fuisti. quid tui scribae fecerint, tu potes dicere: ego de meis hoc dico, cum in eadem ista Sicilia pro frumento pecuniam civitatibus solverem et mecum duos frugalissimos homines scribas haberem, L. Mamilium et L. Sergium, non modo istas duas quinquagesimas, sed omnino nummum nullum cuiquam esse deductum.dicerem hoc mihi totum[*](totum mihi p) esse attribuendum, iudices, si illi umquam hoc a me postulassent, si umquam omnino cogitassent.

quam ob rem enim scriba deducat, ac[*](ac (et O) non potius mulio cO: non mulio plus (om. ac) V) non potius mulio qui advexerit[*](advexerit Vp et pler.: advexit O), tabellarius[*](non tabell. V) cuius adventu certiores facti petiverunt, praeco qui adire iussit, viator aut Venerius qui fiscum sustulit? quae pars operae aut opportunitatis in scriba est cur ei[*](cur ei VcO: cui rei p rell.) non modo[*](modo om. cO) merces tanta detur, sed cur cum eo tantae pecuniae partitio fiat? 'ordo est honestus.' quis negat, aut quid ea res ad hanc rem pertinet? est vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulae publicae periculaque magistratuum committuntur. itaque ex his scribis qui digni sunt illo ordine, patribus familias[*](familiis codd. praeter O), viris bonis atque honestis, percontamini quid sibi istae quinquagesimae velint: iam omnibus[*](omnibus VO: omnes p rell.) intellegetis novam rem[*](rem novam O) totam atque indignam videri.

ad eos me scribas revoca, si placet, noli hos colligere, qui nummulis corrogatis de nepotum donis ac de scaenicorum corollariis, cum decuriam emerunt, ex primo ordine explosorum in secundum ordinem civitatis se venisse dicunt. Eos scribas tecum disceptatores huius criminis habebo qui istos scribas esse moleste ferunt[*](moleste ferunt esse V). tametsi cum in eo ordine videamus esse multos non idoneos, qui ordo industriae propositus est et dignitati, mirabimur turpis aliquos ibi esse[*](ibi esse cO: in eo esse pqk. Habet V quid mirabimur turbis esse aliquos) quo cuivis pretio licet[*](pretio licet VO: licet pretio p rell.) pervenire?tu ex pecunia publica HS terdeciens scribam tuum permissu tuo cum abstulisse fateare, reliquam tibi ullam[*](ullam om. O) defensionem putas esse? hoc quemquam ferre[*](quemquam ferre VO: ferre quemquam p rell. (hoc quemquam denique s.l. p2)) posse, hoc quemquam denique nunc tuorum advocatorum animo aequo audire arbitrare, qua in civitate C. Catoni, consulari homini, clarissimo viro, HS vll1 lis aestimata sit, in eadem civitate apparitori tuo esse concessum ut HS terdeciens uno nomine auferret?

hinc ille est anulus aureus quo tu istum in contione donasti; quae tua donatio singulari impudentia[*](singulari impudentia O: sing. imp. praedita V p2 rell.: s.i. donata p) nova Siculis omnibus, mihi vero etiam incredibilis videbatur. saepe enim nostri imperatores superatis hostibus, optime re publica gesta, scribas suos anulis aureis in contione donarunt: tu vero quibus rebus gestis, quo hoste superato contionem donandi causa advocare ausus es? neque enim solum scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui dissimillimum, Q. Rubrium, excellentem[*](excellentem VcO: -ti p rell.) virtute auctoritate copiis, corona et phaleris et torque donasti, M. Cossutium, sanctissimum virum atque honestissimum, M. Castricium, summo splendore ingenio gratia praeditum.

quid haec sibi horum trium civium Romanorum dona voluerunt? Siculos praeterea potentissimos nobilissimosque[*](nobilissimos om. VO (iii, §52)) donasti, qui non, quem ad modum sperasti, tardiores fuerunt, sed ornatiores tuo iudicio ad testimonia dicenda venerunt. quibus ex hostium spoliis, de qua victoria, qua ex praeda aut manubiis[*](ac man. O) haec abs te donatio constituta est? an quod te praetore paucorum adventu myoparonum classis pulcherrima, Siciliae praesidium propugnaculumque provinciae, piratarum manibus incensa est? an quod ager Syracusanus praedonum incendiis te praetore vastatus est? an[*](an om. VO) quod forum Syracusanum nauarchorum sanguine redundavit? an quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit? nihil possum reperire quam ob rem te in istam amentiam incidisse arbitrer, nisi forte id egisti ut hominibus ne oblivisci quidem rerum tuarum male gestarum[*](male gestarum om. cO: auct. Halm. secl. edd. (Zielinski, p. 196)) liceret.

anulo est aureo scriba donatus, et ad eam donationem contio est advocata. quod erat os tuum, cum videbas in contione[*](in contione om. O, secl. edd. recc.) eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo donabas[*](istum anulo aureo donabas cO: iste anulus aureus donabatur p rell.), qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac beneficium tueretur? quae porro praefatio tuae donationis[*](tua praef. donat. O edd. recc.) fuit? illa scilicet vetus atque imperatoria, QVANDOQVE TV QVIDEM[*](quidem p rell. praeter O, in quo est quid: unde tu... quid? in proelio etc., Pluygers) IN PROELIO, IN BELLO, IN RE MILITARI—cuius ne mentio quidem te praetore ulla facta est: an illa, QVANDOQVE TV NVLLA VMQVAM MIHI IN CVPIDITATE AC TVRPITVDINE DEFVISTI OMNIBVSQVE IN ISDEM FLAGITIIS MECVM ET IN LEGATIONE ET IN PRAETVRA ET HIC IN SICILIA VERSATVS ES, OB EAS[*](eas O: hasce p rell.) RES TE, QVONIAM RE[*](te quoniam re O: quoniam te p rell.) LOCVPLETAVI, HOC ANVLO AVREO DONO? vera haec fuisset oratio; neque enim iste anulus aureus abs te datus istum virum fortem, sed hominem locupletem esse declarat. ita eundem anulum ab alio datum testem virtutis duceremus, abs te donatum comitem pecuniae iudicamus.

dictum, iudices, est de decumano frumento, dictum de empto, extremum reliquum est[*](reliquum est O: et relictum (reliquum al.) est p rell.) de aestimato; quod cum magnitudine pecuniae tum iniuriae genere quemvis debet commovere, tum[*](tum ck: tamen O: tu p) vero eo magis quod ad hoc crimen non ingeniosa aliqua defensio sed improbissima confessio comparatur. nam cum ex senatus consulto et ex legibus frumentum in cellam ei sumere liceret idque frumentum senatus ita aestimasset, quaternis HS[*](ċNċSċ 1111 O (§191 infra)) tritici modium, binis hordei, iste[*](iste p: om. O) hordei[*](hordei suppl. (ante iste) Pluyg., Kays., post iste Klotz, Muell.) numero ad summam tritici adiecto tritici modios singulos cum aratoribus denariis ternis[*](ternis denariis O) aestimavit. non est in hoc crimen, Hortensi, ne forte ad hoc meditere, multos saepe[*](saepe et et (ante fortes) om. O) viros bonos et fortis et innocentis cum aratoribus et cum civitatibus frumentum[*](frumenti cO), in cellam quod sumi oporteret, aestimasse et pecuniam pro frumento abstulisse. scio quid soleat fieri, scio quid liceat; nihil quod antea fuerit in consuetudine bonorum nunc in istius facto reprehenditur;