In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

negare hoc, nisi forte negare omnia[*](omnia negare O) constituisti, nullo modo potes; palam res gesta est maximo conventu Syracusis; testis est tota provincia, propterea quod undique ad emendas decumas solent eo convenire. quod sive fateris sive convinceris, quot et quam manifestis in[*](in om. cO (iii, §207): maximis in rebus ut d ita p) rebus teneare non vides? primum tuam rem illam et praedam fuisse; nam ni[*](ni O: nisi p rell.) ita esset, cur tu Apronium malebas, quem omnes tuum procuratorem esse in decumis, tuum negotium agere[*](tuum procuratorem... agere cO, mance p rell.) loquebantur, quam Minucium decumas agri Leontini sumere? deinde immensum atque infinitum lucrum esse factum; nam si xxx[*](xxx mZZZ tritici commotus (om. tu) p et pler.) tu commotus non esses, certe hoc idem lucri Minucius Apronio libenter dedisset, si ille accipere voluisset.

quantam igitur illi spem praedae propositam arbitramur fuisse qui tantum praesens lucrum nulla opera insumpta contempserit atque despexerit? deinde ipse Minucius numquam tanti[*](tanti p: om. O) habere voluisset, si decumas tu lege Hieronica venderes; sed quia tuis novis edictis et iniquissimis institutis plus aliquanto se quam decumas ablaturum videbat, idcirco longius progressus est. at Apronio semper plus etiam multo abs te permissum est quam quod edixeras. quantum igitur quaestum putamus factum esse per eum cui quidvis licitum sit, cum tantum lucri voluerit addere is cui, si decumas emisset, idem non liceret?

postremo illa quidem certe tibi praecisa defensio est[*](est defensio O), in qua tu semper omnia tua furta atque flagitia latere posse arbitratus es, magno te decumas vendidisse, plebi Romanae consuluisse, annonae prospexisse. non potest hoc dicere is qui negare non potest se unius agri decumas xxx milibus modium minoris quam potuerit vendidisse; ut etiamsi tibi hoc concedam, Minucio ideo te[*](ideo te p rell.: te ideo O edd.) non tradidisse quod iam addixisses Apronio (aiunt enim te ita dictitare, quod ego exspecto cupioque te illud[*](illud p rell.: ita O: ita illud `N' (Cl. Rev. xvi. 404)) defendere)—verum ut ita sit, tamen non potes hoc quasi praeclarum aliquid praedicare[*](praedicare Naugerius: praedicere p rell.: praestare O), magno te decumas vendidisse, cum fuisse fateare qui multo pluris voluerit[*](voluerit O: -int p rell.) emere.

tenetur igitur iam, iudices, et manifesto tenetur avaritia, cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia. quid? si haec quae dico ipsius amici defensoresque iudicarunt, quid amplius vultis[*](amplius uoltis V (prob. Zielinski, p. 196): u. ampl. Op rell.)? adventu L. Metelli praetoris, cum omnis eius comites iste sibi suo illo panchresto medicamento amicos reddidisset[*](reddidisset VcO: redemisset p rell.), aditum est ad Metellum; eductus est Apronius. eduxit vir primarius, C. Gallus senator; postulavit ab[*](ab VcO: a p rell. (iii. §2)) L. Metello ut ex edicto suo iudicium daret in Apronium, QVOD PER VIM AVT METVM[*](et metum V) ABSTVLISSET, quam formulam Octavianam et Romae Metellus habuerat et habebat in provincia. non impetrat, cum hoc diceret[*](diceret ei V) Metellus, praeiudicium se[*](a se cO) de capite C. Verris per hoc iudicium nolle fieri. tota Metelli cohors hominum non ingratorum[*](ignotorum V nostri cO) aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis, a suo familiarissimo L. Metello iudicium ex edicto non potest impetrare.

non reprehendo Metellum,—pepercit homini amico et, quem ad modum ipsum dicere audivi, necessario: non reprehendo, inquam, Metellum, sed hoc miror, quo modo de quo homine praeiudicium noluerit fieri per recuperatores, de hoc ipse[*](ipse VcO: ipso p rell.) non modo praeiudicarit verum gravissime ac vehementissime iudicarit. primum enim si Apronium absolutum iri putaret[*](putabant V (l. 14 infra)), nihil erat quod ullum praeiudicium vereretur; deinde si condemnato Apronio coniunctam cum eo Verris causam omnes erant existimaturi, Metellus quidem certe iam hoc iudicabat, eorum rem causamque esse coniunctam, qui statueret[*](statueret O: -it p rell. (praeter V statuerat)) Apronio condemnato de isto praeiudicium futurum. et simul una res utrique rei est argumento, et aratores vi et metu coactos Apronio multo plus quam debuerint dedisse, et Apronium istius rem suo nomine egisse, cum L. Metellus statuerit non posse Apronium condemnari quin simul de istius scelere atque improbitate iudicaretur.

venio nunc ad epistulam Timarchidi[*](Timarchidi cO: -is Vp rell.), liberti istius et accensi; de qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum peroraro[*](peroraro cO: -abo Vp rell.). haec epistula est, iudices, quam nos Syracusis in aedibus Aproni cum litteras conquireremus invenimus. Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres iam de provincia decessisset, Timarchidi[*](Timarchidi cO: -is Vp rell.) manu scripta. recita. EPISTVLA TIMARCHIDI[*](Recita. Epistula Timarchidi V: Recita epistolam. Timarchides Zumpt, edd.: om. O et in lac. p). TIMARCHIDES VERRIS ACCENSVS SALVTEM DICIT. Iam hoc quidem non reprehendo[*](Apronio ante salutem add. edd.) quod adscribit[*](quod adscribit cO: quod adscripsit p rell.: cum scribat V) 'accensus'; cur enim sibi hoc[*](hoc sibi V) scribae soli sumant[*](assumant O), 'L. PAPIRIVS SCRIBA'? volo ego hoc esse[*](hoc esse V: esse hoc pk: hoc om. O) commune accensorum, lictorum, viatorum. FAC DILIGENTIAM ADHIBEAS, QVOD AD PRAETORIS EXISTIMATIONEM ATTINET. Commendat Apronio Verrem, et hortatur ut inimicis eius resistat. bono praesidio munitur existimatio tua, siquidem in Aproni constituitur diligentia atque auctoritate. HABES VIRTVTEM, ELOQVENTIAM[*](eloq. VO: atque eloq. p rell.).

quam copiose laudatur Apronius a Timarchide, quam magnifice! cui ego illum non putem placere oportere qui tanto opere[*](tanto opere Vpk: tantopere O) Timarchidi probatus sit? HABES SVMPTVM VNDE FACIAS. necesse est, si quid redundarit[*](redundarit Vc: et p rell.) de vestro frumentario quaestu, ad illum potissimum per quem agebatis defluxisse. SCRIBAS, APPARITORES RECENTIS ARRIPE; CVM L. VOLTEIO, QVI PLVRIMVM POTEST, CAEDE, CONCIDE. videte quam valde malitiae suae confidat Timarchides, qui etiam Apronio improbitatis praecepta det. iam hoc 'caede, concide'! nonne[*](nonne c: neu O (iv, §19): non p) vobis[*](nobis O (§152 supra)) verba domo patroni depromere videtur ad omne genus nequitiae accommodata? VOLO, Ml FRATER[*](mi frater cO: mi V: mihi p rell.), FRATERCVLO TVO CREDAS. consorti quidem in lucris atque furtis[*](in furtis V (iii, §§60, 140; v, §107)), gemino et simillimo nequitia, improbitate, audacia. IN COHORTE CARVS HABEBERE[*](habebere cO: habere p: haberis V). quid est hoc 'in cohorte'? quo pertinet? Apronium doces? quid? in vestram cohortem te monitore an sua sponte pervenerat? QVOD CVIQVE[*](quod cuique (quidquid V) opus est VO: quodcumque opus sit p rell.) OPVS EST,OPPONE. qua impudentia putatis eum in dominatione fuisse qui in fuga tam improbus sit? ait omnia pecunia effici posse: dare, profundere oportere, si velis vincere. non hoc mihi tam molestum est Apronio suadere Timarchidem, quam quod hoc idem patrono suo praecipit. TE POSTVLANTE OMNES VINCERE SOLENT.

/Verre quidem praetore, non Sacerdote, non Peducaeo, non hoc ipso Metello. SCIS METELLVM SAPIENTEM ESSE. hoc vero ferri iam non potest, inrideri viri optimi, L. Metelli, ingenium et contemni[*](et contemni Vp rell.: om. O) ac despici a fugitivo Timarchide. SI VOLTEIVM HABEBIS, OMNIA LVDIBVNDVS CONFICIES[*](conficies VcO: perficies p rell.). hic vehementer errat Timarchides, qui aut Volteium pecunia corrumpi[*](corrumpi pecunia O) putet posse, aut Metellum unius arbitratu gerere praeturam, sed errat coniectura domestica[*](coniectura domestica Vp rell.: dom. coni. O (prob. Ziel. p. 196) et per se O: et om. rell.). quia multos et per se et per alios multa ludibundos[*](ludibundos O: lubidinosa V: ludibundus libinose p: ludibundos libidinose rell.) apud Verrem effecisse vidit[*](videt O), ad omnis eosdem patere aditus arbitratur. facilius vos efficiebatis ludibundi quae volebatis a Verre, quod multa eius ludorum genera noratis. INCVLCATVM EST METELLO ET VOLTEIO TE ARATORES EVERTISSE. quis istuc Apronio attribuebat, cum aratorem aliquem everterat, aut Timarchidi, cum ob iudicandum aut decernendum aut imperandum aliquid aut remittendum pecuniam acceperat, aut Sextio lictori[*](lictori Vp rell.: om. O (v, §118)), cum aliquem innocentem securi percusserat? nemo; omnes ei[*](ei p rell.: enim ei V (cf. primum plurimum V §155 infra)) tum[*](tum V: tunc p Videtur O habere Nemo ei omnes tum) attribuebant quem nunc condemnari volunt.

OBTVDERVNT EIVS[*](eius om. V) AVRIS TE SOCIVM PRAETORIS FVISSE. videsne[*](Vides V) hoc quam clarum sit et fuerit, cum etiam Timarchides hoc metuat? concedesne[*](concedisne O) non hoc crimen nos in te[*](hoc crimen in te nos non V) confingere, sed iam pridem ad crimen aliquam defensionem libertum quaerere? libertus et accensus tuus, et tibi ac liberis tuis omnibus in rebus coniunctus ac proximus, ad Apronium scribit vulgo esse ab omnibus ita demonstratum Metello, tibi Apronium in decumis socium[*](sotium in decumis O) fuisse. FAC SCIAT IMPROBITATEM ARATORVM; IPSI SVDABVNT, Sl DI VOLVNT. Quod[*](Fac sciat... volent p2 in lac.)[*](volunt (dolunt V) Vcp: volent Op2) istuc, per deos immortalis, aut qua de causa excitatum esse dicamus in aratores tam infestum odium atque tantum? quantam[*](quantam Vp pler.: tantam O: quam tantam al.) iniuriam fecerunt Verri aratores ut eos etiam libertus et accensus eius tam irato animo ac[*](ac VcO: aut p rell.) litteris insequatur? neque ego huius fugitivi, iudices, vobis epistulam[*](iud. vobis epist. V: iud. epist. vobis p rell. praeter O (vobis iud. epist.)) recitassem, nisi ut[*](uti O) ex ea totius familiae praecepta et instituta et disciplinam cognosceretis. videtis ut moneat Apronium quibus rebus ac muneribus se[*](se cO: om. rell.) insinuet in familiaritatem Metelli, Volteium corrumpat, scribas accensumque[*](accensusque O, unde Muell. -osque) pretio deleniat[*](deliniat p). ea praecipit quae vidit, ea monet alienum hominem quae domi didicit ipse; verum in hoc errat uno, quod existimat easdem vias ad omnium familiaritates esse munitas.

quamquam merito sum iratus Metello, tamen haec quae vera sunt dicam. Apronius ipsum Metellum non pretio, ut Verrem, non convivio, non muliere, non sermone[*](sermone incauto p) impuro atque improbo posset corrumpere, quibus rebus non sensim atque moderate ad istius amicitiam adrepserat, sed brevi tempore totum hominem totamque eius praeturam possederat; cohortem autem Metelli, quam vocat, quid erat quod corrumperet, ex qua recuperatores in aratorem[*](in aratorem cO: om. p et pler.) nulli dabantur?

nam quod scribit Metelli filium puerum esse, vehementer errat; non enim ad omnis praetorum filios idem aditus sunt. O Timarchide, Metelli est filius in provincia non puer, sed adulescens pudens ac bonus[*](pudens ac bonus p et pler. (§160 infra): bonus ac pudens (prudens) O al.), dignus illo loco ac nomine; vester iste[*](iste O: ille rell.) puer praetextatus in provincia quem ad modum fuisset non[*](nonante dicerem Pluyg., Kays., Muell.) dicerem si pueri esse illam culpam ac non patris existimarem. tune, cum te ac tuam vitam nosses, in Siciliam tecum grandem praetextatum filium ducebas, ut, etiamsi natura puerum a paternis vitiis atque a generis similitudine abduceret, consuetudo tamen eum et disciplina degenerare non sineret?

fac enim fuisse in eo[*](eo cO: isto p rell.) C. Laeli aut[*](aut cO: om. p rell.) M. Catonis materiem atque indolem: quid ex eo boni sperari atque effici potest qui in patris luxurie sic vixerit ut nullum umquam pudicum neque sobrium convivium viderit, qui in epulis cotidianis adulta aetate per triennium inter impudicas mulieres et intemperantis viros versatus sit, nihil umquam audierit a patre quo pudentior aut melior esset, nihil umquam patrem facere[*](facere cO: agere p rell.) viderit quod cum imitatus esset non, id quod turpissimum est, patris similis putaretur?

quibus in rebus non solum filio, Verres[*](Verres cO: om. p rell.), verum etiam[*](sed etiam O) rei publicae fecisti iniuriam. susceperas enim liberos non solum tibi sed etiam patriae, qui non modo tibi voluptati sed etiam qui aliquando usui rei publicae esse possent[*](esse possent p rell.: possent esse O). Eos instituere atque erudire ad maiorum instituta, ad civitatis[*](ad civit. O: atque civit. p rell.: atque ad civ. coni. Lamb.) disciplinam, non ad tua flagitia neque[*](ad tua flagitia neque cO al.: om. p et pler.) ad tuas turpitudines debuisti: esset ex[*](ex cO: om. p rell. atque p rell.: et O) inerti atque improbo et impuro parente navus[*](navus p rell.) et pudens et probus filius, haberet aliquid abs te res publica[*](res publica abs te O) muneris. nunc pro te Verrem substituisti alterum civitati; nisi forte hoc deteriorem[*](deteriorem Op rell.: deterior est dett.), si fieri potest, quod tu eius modi evasisti non in hominis luxuriosi, sed tantum in furis ac[*](ac p rell.: atque O) divisoris disciplina educatus;

quid isto fore festivius arbitramur, si[*](si O: qui p rell.) est tuus natura filius, consuetudine discipulus, voluntate similis? quem ego, iudices, quamvis bonum fortemque facile paterer evadere; non enim me inimicitiae commovent, si quae mihi cum isto futurae sunt. nam si in omnibus rebus innocens fuero meique similis, quid mihi istius inimicitiae nocebunt? sin aliqua in re Verris similis fuero, non magis mihi deerit inimicus quam Verri defuit. etenim, iudices, eius modi res publica debet esse, et erit veritate iudiciorum constituta, ut inimicus neque deesse nocenti[*](nocenti deesse qr) possit neque obesse innocenti. quapropter nulla res est quam ob rem ego istum nolim ex paternis probris ac vitiis emergere; id quod tametsi isti difficile est, tamen haud scio an fieri possit, praesertim si, sicut[*](si sicut Halm, edd.: si cui O: ut si pk: si ut, si uti rell.) nunc fit, custodes amicorum eum sectabuntur, quoniam pater tam neglegens ac dissolutus est.

verum huc longius quam voluntas fuit[*](fuit p rell.: om. O: tulit Muell. (i, §34)) ab epistula Timarchidi digressa est oratio mea, qua recitata conclusurum me esse crimen decumanum[*](decumanum Lamb.: decumarum codd.) dixeram; ex quo intellexistis innumerabilem frumenti numerum per triennium aversum ab[*](ab Klotz: id O: a p rell.) re publica esse ereptumque[*](ereptumque cO: abreptumque p rell.) aratoribus. sequitur ut de frumento empto vos, iudices, doceam, maximo atque impudentissimo furto; de quo dum certa et pauca et magna dicam breviter, attendite. frumentum emere in Sicilia[*](in Sicilia emere O) debuit Verres ex senatus consulto et ex lege Terentia et Cassia frumentaria. emundi[*](emendi O) duo genera fuerunt, unum decumanum[*](decumanum Zumpt, edd.: decumarum cO: ceterarum decumarum p rell.: alterarum decumarum `cod. Hot., duo codd. Lbi. (non F), duo codd. Lall. (?).'-Malim unum decumarum alterarum, alterum), alterum quod praeterea civitatibus aequaliter[*](aequabiliter (v, §52) T. Frank) esset distributum; illius decumani tantum quantum ex primis decumis fuisset, huius imperati in annos singulos tritici mod. DCCC; pretium autem constitutum decumano in modios singulos HS III, imperato HS III S. ita in frumentum imperatum HS duodetriciens in annos singulos Verri decernebatur quod aratoribus solveret, in alteras decumas fere[*](fere O: ferme p rell.) ad nonagiens. sic per triennium ad hanc frumenti emptionem Siciliensem prope centiens et viciens erogatum est.

hanc pecuniam tantam datam tibi ex aerario inopi atque exhausto, datam ad frumentum, hoc est ad necessitatem salutis et vitae[*](ac vitae O), datam ut Siculis aratoribus[*](ut Sic. ut arator. O), quibus tanta onera res publica imponeret, solveretur, abs te sic laceratam esse dico ut possim illud probare, si velim, omnem te hanc pecuniam domum tuam avertisse. etenim sic hanc rem totam administrasti ut hoc quod dico probari aequissimo iudici possit. sed ego habebo rationem auctoritatis meae; meminero quo animo, quo consilio[*](et quo cons. O edd.) ad causam publicam accesserim; non agam tecum accusatorie, nihil fingam, nihil cuiquam probari volo[*](volo cO: velim p rell.) me dicente quod non ante mihimet ipsi probatum sit.

in hac pecunia publica, iudices, haec insunt tria genera furtorum[*](fructuum O): primum, cum posita esset pecunia[*](cum pos. esset pecunia cO: eam cum pos. esset p rell.) apud eas societates unde erat attributa, binis centesimis faeneratus est, deinde permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino, postremo, si cui civitati solvit, tantum detraxit quantum commodum fuit, nulli quod debitum est reddidit. ac primum hoc ex te quaero: tu, cui publicani ex Carpinati litteris gratias egerunt, pecunia publica ex aerario erogata, ex vectigalibus populi Romani ad emendum frumentum attributa, fueritne tibi quaestui, pensitaritne tibi binas centesimas? credo te negaturum; turpis enim est et periculosa confessio.

mihi autem hoc perarduum est demonstrare. quibus enim testibus? publicanis[*](publicanis cO: -ani p rell.)? tractati honorifice sunt: tacebunt. Litteris[*](litteris cO: litterae p rell.) eorum? decreto decumanorum remotae sunt. quo me igitur vertam? rem tam improbam, crimen tantae audaciae tantaeque impudentiae propter inopiam testium ac litterarum praetermittam? non faciam, iudices, utar teste—quo? P. Vettio Chilone, homine equestris ordinis honestissimo atque ornatissimo, qui isti ita[*](ita cO: om. p rell.) et amicus et necessarius est ut, etiamsi vir bonus non esset, tamen quod contra istum diceret grave videretur, ita vir bonus est ut, etiamsi inimicissimus isti esset, tamen eius testimonio credi oporteret.

admiratur et exspectat quidnam Vettius dicturus sit. nihil dicet ex tempore, nihil ex sua voluntate, nihil, cum utrumvis licuisse videatur. misit in Siciliam litteras[*](litteras in Sic. O) ad Carpinatium, cum esset magister scripturae et sex publicorum, quas ego Syracusis apud Carpinatium in litterarum adlatarum libris, Romae in litterarum[*](adlatarum... litterarum om. cO) missarum apud magistrum L. Tullium, familiarem tuum, inveni; quibus ex litteris impudentiam faeneratoris[*](faenerationis?), quaeso, cognoscite. LITTERAE MISSAE P. VETTI, P. SERVILI, C. ANTISTI MAGISTRORVM praesto se tibi ait[*](ait se tibi O) futurum Vettius et observaturum quem ad modum rationes ad aerarium referas, ut, si hanc ex faenore pecuniam populo[*](pecuniam populo Op: pop. pec. al.) non rettuleris, reddas societati.

possumus hoc teste, possumus P. Servili et C. Antisti magistrorum litteris[*](litteris cO: om. p rell.), primorum hominum atque honestissimorum, possumus auctoritate societatis, cuius litteris utimur, quod dicimus obtinere, an aliqua firmiora aut graviora quaerenda sunt? Vettius, tuus familiarissimus, Vettius, tuus adfinis, cuius sororem habes in matrimonio, tuae frater uxoris[*](uxoris frater O testatur litteris cO: om. p rell.), Vettius, frater tui quaestoris, testatur litteris impudentissimum tuum[*](impud. tuum pO: tuum impud. al.) furtum certissimumque peculatum; nam quo alio nomine pecuniae publicae faeneratio est appellanda? RECITA RELIQVA. Scribam[*](Recita reliqua: haec verba habet in lacuna p, ab eadem scripta manu qua verba Recita testimonium publicum (§83 supra): om. edd. recc.) tuum dicit, Verres, huius perscriptorem faenerationis fuisse: ei quoque magistri minantur in litteris, et casu scribae tum duo magistri fuerunt cum Vettio. binas centesimas ab sese[*](sese O: se rell.) ablatas ferendum non putant, et recte non putant[*](et recte non putant om. O, suppl. s.l. p2). quis enim hoc fecit umquam, quis denique conatus est facere aut posse fieri[*](posse fieri Vp rell.: fieri posse (v, §126)) cogitavit, ut, cum senatus usura publicanos[*](usura pub. VO: pub. usura p rell.) saepe iuvisset, magistratus a publicanis pecuniam pro usura[*](usura VO: usuris p rell.) auderet auferre? certe huic homini spes nulla salutis esset, si publicani, hoc est si equites Romani iudicarent: