Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

ac vide quantum interfuturum sit inter meam tuamque[*](tuamque Dp et plerique: et tuam G1: atque tuam d) accusationem. ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare. quid? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio?

intellego quam scopuloso difficilique in loco verser; nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima. quam ob rem nihil dico de meo ingenio; neque est quod possim dicere, neque si esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id[*](id om. G2) parum est, ego maius id commemorando facere non possum.

de te, Caecili,—iam mehercule hoc extra hanc[*](haec G2L) contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar,—tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis[*](quis sis DG12KZ) et quid facere possis considera. Putasne te posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem[*](gravitatemque DY) iudici legumque susceperis[*](susceperis edd.: susciperis r: susciperes Dp et pler.), tot res[*](res om. DG2K, post varias habet L) tam gravis, tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere?

Putasne te posse[*](posse codd. praeter b (te posse) eius modi Dp et pler.: huius modi G1, tres Lgg., ed. Rom. (i, §17)) quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere? Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?

Magna sunt ea quae dico, mihi crede; noli haec contemnere. dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est; perficiendum est, si quid agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam libenter studioseque audiant. in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses[*](laborasses p), si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere[*](exponere d) et voce ac[*](ac Dp et pler.: et G2LK) viribus sustinere.

fortasse dices: 'quid ergo? haec in te sunt omnia?' Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent magno studio mihi a pueritia est elaboratum. quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes?

ego qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque[*](in iudiciisque p) ita verser[*](versor G2L) ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis[*](illius mihi temporis p: illius temporis mihi DYb. Vtramque lectionem tuetur Priscianus) venit in mentem quo die[*](die om. L) citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.

iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit. quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim.

tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras: si quid[*](si quid DYpb: et si quid d edd.) ex vetere aliqua oratione, 'Iovem ego optimum maximum,' aut 'vellem, si fieri potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris.

ac si[*](At si LKZ) tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam, ut ego arbitror, demonstrare non posses: nunc ne illud[*](nec illud p) quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit. cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me[*](me om. D al.) ab eo delectari facilius quam decipi putem posse. numquam ille me opprimet consilio, numquam ullo artificio pervertet, numquam ingenio me suo[*](suo me G2LZ) labefactare atque infirmare conabitur; novi omnis hominis petitiones rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in contrariis causis versati sumus; ita contra me ille dicet, quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio iudicium fieri arbitretur.

te vero, Caecili, quem ad modum sit elusurus, quam omni ratione iactaturus, videre iam videor; quotiens ille tibi potestatem optionemque facturus sit ut eligas utrum velis—factum esse necne, verum esse an falsum—utrum dixeris, id contra te futurum. qui tibi aestus, qui error, quae tenebrae, di immortales, erunt, homini minime malo! quid? cum accusationis tuae membra dividere coeperit et in digitis suis singulas partis causae constituere? quid? cum unum quidque transigere, expedire, absolvere? ipse profecto metuere incipies ne innocenti periculum facessieris[*](facessieris pq (quam formam in quibusdam codd. iam tum exstare testatur Priscianus): facessiveris Zielinski: facesseris plerique codd.).

quid? cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem[*](morem... religionem codd. (i, §37): more... religione Gronovius, edd.: more... religionem Kayser), poterisne eius orationis subire invidiam? vide modo, etiam atque etiam considera. mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat.

atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus? esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis. est tamen hoc aliquid, tametsi non est satis; omnibus[*](in omnibus Asc.) enim rebus is qui princeps in agendo est ornatissimus et paratissimus esse debet. verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque exercitatione tironem.