Divinatio in Q. Caecilium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
deinde, ut opinor, habet alienum[*](T. Alienum E. F. Eberhard), hunc tamen a subselliis[*](a subselliis Dp et plerique: ab subs. qr Asc.); qui quid in dicendo posset[*](posset Dp et pler.: possit G1LKrd) numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum. in hoc spes tuae sunt omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium sustinebit. ac[*](Ac DG2p: at G1 al.) ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus; tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto contendet quam potest.
iam hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio simus habituri, cum et ipse alienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid[*](aliquid se qr) futurum[*](facturum G1) putet, si alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis concesserit. quartum quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege moratorum[*](moratorum p, quod ex Asc. coniecerat Cuiacius: meritorum L: meatorum DG2KZ: oratorum G1rd), qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis:
ex quibus alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes aliquis sit recipiendus. quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam: sic breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam universis. tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam[*](ad columnam Maeniam Asc.: a columna aenea, s. enea, s. aerea codd.) vestri ordinis reos reperiatis? 'custodem', inquit, 'Tullio me adponite'.
quid? mihi quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas capsas admisero? qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis. sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit; etenim fides mea custodem repudiat, diligentia speculatorem reformidat. verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusatore suo cupiat esse, profecto iam intellegis.
quid ad haec dici potest? non enim quaero quid tu[*](tu om. D al.) dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem? arbitror; neque enim esset[*](est coni. Halm) veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi unum eximium cui consuleret fuisse.
sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrum[*](alterutrum DLKpq: alterum utrum G2: alterum G1Zbr edd. (Cl. Rev. xvii. 199)), in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere.
quodsi ei potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices[*](hos iudices pG1 et (corr. ex hoc iud.) r: nos iud. D: nos inde G2LKZ et in mg. D2: iudices secl. Bake) gravius ferre oportere, te ab illo esse[*](esse om. D al.) laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam? opinor, concedes multo hoc et[*](et (ante esse) om. in ras. D G1s) esse gravius et ab omnibus ferri gravius oportere. concede igitur ut tibi anteponatur in accusando provincia; nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit[*](tota adoptavit Zielinski).
at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos possit[*](possit pqL: posset DKZr (i §§99, 105, 116, 158)) alieno incommodo commovere. minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur. cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana[*](Lilybitana ut cum inscript. et nummis Th. Mommsen, ita Dp cod. Victor.: lilibitana G12KZr: Lilybaetana edd.), liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. ab hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine[*](nomenque G1 et omnia sua prG1d) obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.
Vbi hoc quaestori Caecilio[*](quaestori Caecilio Pluygers, E. F. Eberhard: Q Caecilio Ant. Augustinus), viro optimo et homini aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat statim, SI PARET[*](paret (parret p) eam pr (et Burneianus Musei Britannici 158): parre theam D al.) EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE. iudicant recuperatores id quod necesse erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset. iste in possessionem bonorum mulieris intrat[*](intrat DG1KZ: mittit prd. Habet D supra lineam † (= vel) mittat: unde intrat vel mittit G2), ipsam Veneri in servitutem adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. ita[*](Ita Dp et pler.: ista G2L: illa al.: ita illa Pluygers) dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis[*](AgonisKays. Pluyg.: Agonidis DY) ac religione retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit. Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere.
est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. quid enim facere potuit elegantius ad[*](ad colligendam hom. exist. E. Eberhard, Pluyg.: malim ad hom. exist. conciliandam) hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam? summe haec omnia mihi videntur esse laudanda. sed repente[*](repente non habet Priscianus: secl. Kays. Pluyg.) e vestigio[*](e vestigio om. Rufinianus, secl. Halm.) ex homine tamquam aliquo Circaeo[*](Circaeo pb: Circe DZ: Cerceo G1: Circes G2LK Asc.) poculo factus est Verres; rediit[*](rediit G1 Prisc.: redit rell.) ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia magnam partem ad se vertit[*](vertit codd., averrit Lamb., verrit Gruter, avertit Zumpt (ii §19: iii §137)), mulieri reddidit quantulum visum est.
hic tu si laesum te a Verre esse dicis[*](dicis pG1K Asc.: dices D et pler.), patiar et concedam; si iniuriam tibi factam quereris, defendam et negabo; denique de[*](deinde G1Ld) iniuria quae tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum, cui facta dicitur. si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis? video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas.
quodsi[*](Quodsi DY et corr. p: quid? sí rell.) ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare? nisi forte illud, quod dicturum te[*](dicturum te DKZ al.: te ante dicturum suppl. s. l. p1: te dicturum qrG1L) esse audio, quaestorem illius fuisse. quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum periculum iustam videri oportere.
etenim si plurimas a tuo praetore[*](tuo praetore Dp rell. praeter G1 (praet. tuo)) iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem violandam videri? qui si summam iniuriam ab illo accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta est[*](est Dp et pler.: sit G3K) iniuria, sine scelere eum accusare non potes. quare cum incertum sit[*](cum iam certum sit Eberhard: cum iam actum sit Kays.: etiamsi incertum esset Hachtmann) de iniuria, quemquam horum esse putas qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere?