Divinatio in Q. Caecilium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
nam te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut per alium[*](alium om. prd) aliquem te ipsum ulciscantur laborare? at enim solum id est, ut me Siculi maxime velint: alterum illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. ecquis umquam tam palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius amici ne[*](ut ne prd) haec mihi delatio detur? sunt multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in te, Caecili[*](Caecili DYpq: Q. Caecili r ed. Rom. (i, §§45, 60; Am. J. Ph. xxvi. p. 412)), non esse; quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo;
nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat. itaque magnus ille defensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte ab iudicibus[*](a iud. DY) petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere. 'non enim,' inquit[*](enim inquit om. DG2 al.), 'illud peto quod soleo, cum vehementius contendi, impetrare: reus ut absolvatur non peto, sed ut potius ab hoc[*](ab hoc potius prd) quam ab illo accusetur, id peto. da mihi hoc; concede quod facile est, quod honestum[*](honestum est G3K), quod non invidiosum; quod cum dederis, sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is[*](is om. DY) absolvatur cuius ego causa laboro.'
et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit; id esse perfacile; non enim singulos ferre sententias[*](sententiam LK Asc.), sed universos constituere; ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. atque is non tam propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota delectat; videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius dominari non posse.
huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandam[*](et ita mutandam Heraeus (ii, §53): et ita tamen mutandam p s. l., item qr (tn per dittographiam, credo): et ita causam (cām) mutandam G1 Par. 7822 d: om. DYb) ut, meliore et honestiore condicione[*](condicione sit Asc. ipse vult uti scripsi, pqr secutus in quibus eZZZ ut ante imitetur (Cl. Rev. xix. 160): ipse esse vult pG1 Par. 7822 d) quam qua ipse vult uti, imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium adferre oportere. nihil erit quod me agente arbitretur iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi.
ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus[*](non unus prb Asc.: non nisi unus DG1KZ: non tantum unus G2L. Cf. v, §170) homo[*](homo om. Asc. Fort. non unus modo improbus: Cl. Rev. xvii. 198) improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis[*](omnino omnis Iannoctianus Garatonii (Zumpt Praef. p. xxvi), Steph., Lamb.: omnino codd.: omnis Asc.) improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit: in quo ego[*](ego pbd: om. DY) quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere quam in oratione mea ponere.
tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua in re non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui periculum fecisti? in mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere? cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui alterum accuset; ex quibus si unum aliquod[*](aliquod pG1: om. DY) in te cognoveris, ego iam tibi ipse istuc[*](istud G2LKZ) quod expetis mea voluntate concedam. primum integritatem atque innocentiam singularem; nihil est enim quod minus ferendum sit quam rationem ab altero vitae reposcere eum qui non possit suae reddere.
hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis animum advertere[*](animum advertere p: animadvertere rell., edd. (v, §105)), te adhuc a nullis nisi ab[*](ab nullis prd) Siculis[*](ab Siculis DG1p: a Sic. Y Asc.) potuisse cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non adfuturos. quare negent ex me non audies: hos patere id suspicari quod necesse est. illi quidem, ut est hominum genus nimis[*](nimis om. G2LK) acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod[*](quod cum rd) isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
deinde accusatorem firmum verumque esse oportet. Eum ego si te putem cupere esse, facile intellego esse non posse[*](non esse posse DY). nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre; Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes; M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime vivere. sunt et haec et alia in te falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor: hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum accusatorem esse non posse.
video enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in accusando attingere non audeas. queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda! ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu,
Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen praetermittes an obicies? si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti? audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere recusare non possis? sin praetermittes[*](praetermittis D p al.), qualis erit tua ista[*](ista tua (sed cum signis transp.) D, item G2K al. (§2 supra)) accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sponsionem[*](sponsionem scripsi (Cl. Rev. xvii. 199): suspicionem codd.: subscriptionem Madvig: susceptionem A. Eberhard: expositionem Luterbacher: suspicionem et mentionem voluit transponere Pluygers), verum etiam mentionem ipsam pertimescat?
emptum est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pecunia omnis soluta non est. grave est hoc crimen in Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat. huius quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet: silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. mihi crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est.
mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. quid? hoc Verre praetore factum est solum? non, sed etiam quaestore Caecilio. quid igitur? daturus es huic crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id relinques? ergo id omnino Verres in iudicio suo non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus esset non reperiebat. atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro: sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit.
haec tu scis ad me esse delata; quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam quidem adhuc esse divisam. quapropter si tibi indicium postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur; sin autem de accusatione dicimus, concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo minus alterius peccata demonstrare possint.