Pro S. Roscio Amerino

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant[*](abhorrebant A ) ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus[*](applicatus Novák (cf. Fin. vi. 34): implicatus codd.: implacatus Gravius: inclinatus Manutius ) ad severitatem videbatur. ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc ei[*](nunc ii Naugerius: nuncii σπω: nuntii cett. ) quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere.

in hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo[*](perspicuo Puteanus: perspicuum codd. ) crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem. quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui occisus est inimicissimus? num quaerenda causa[*](cause ωω : om. cett. ) quae te ad tantum facinus adduxerit[*](adduxerunt (edux. ς) σχψ )? quid ergo horum negari potest? tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat atque eo magis eluceat[*](elucet Heumann ) quo magis occultatur.

avaritiam praefers qui societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo. quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris controversias concedas necesse est.

restat, iudices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is[*](mendicitas is ψ: mendicitatis σπφω: mendicitas A σχ ) qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet[*](reformidet Lambinus: reformidat codd. ), postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.

haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus[*](nanctus σπ, Halm: nactus cett. ) esses in reo, quam diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te citius quam oratio deficeret. etenim in singulis rebus eius modi materies est ut dies singulos possis[*](posses Wesenberg ) consumere. neque ego non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. verum ego forsitan propter multitudinem patronorum[*](patronorum paternorum ςαφω ) in grege[*](grege ψ: gregem cett. ) adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem[*](accusatorum Buttmann ) sat bonum fecit. multos caesos non ad Trasumennum[*](Trasumennum Fleckeisen: Trahasymennum ς: Trasimennum π: Trasimenum Aσψ ) lacum, sed ad Servilium vidimus.

quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?
non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios[*](Memmios Vrsinus: Mammeos codd. ) quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem[*](senem del. Madvig 11 rei p. ed. R: re p. codd. ), Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt.

verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur. dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta; nam et accusatores et iudices sustulerunt. hoc commodi est quod ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.

video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquae[*](ecquae Naugerius: et quae codd. ) facultas suscipiendi malefici fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius? — Romae. — quid? tu, Rosci[*](tu T. w: ut ς: tu cett. ), ubi tunc eras? — Romae. verum quid ad rem? et alii multi. — quasi nunc[*](nunc non σψ2 ) id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit.

age nunc ceteras quoque facultates[*](quoque facultates edd. VR. Garatoni: facultates quoque codd. (cf. §83)) consideremus. erat tum multitudo sicariorum, id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. quid? ea multitudo quae erat? opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur.

dices: 'quid postea, si Romae adsiduus fui?' respondebo: 'at ego omnino non fui.' — fateor me sectorem esse, verum et alii multi. — at ego, ut tute arguis, agricola et rusticus. — non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius. — at ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine. permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.

videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci abs te, Rosci, facta sunt[*](sunt sint Halm ); quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam. vereor enim, cuicuimodi[*](cuicuimodi Priscian. (K. iii. 7): quiquimodi (quin cuiusmodi π mg.) codd. ) es, Rosci[*](es T. duo dett.: est mei, codd. Prisciani ), ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim. cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in mentem oris tui. Tene[*](tene (-es ψ2) cum A ψ2: tene quin ς: tenes quin cett. ), cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore? qua in[*](in tu Ernesti ) re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia[*](impudentia Aχψ : imprudentia cett. ).

occisosex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus cliens et familiaris. quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? — Sua sponte Mallius nuntiat. — quid, quaeso[*](quaeso Angelius: quasi codd. ), eius intererat? an, cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus nuntiaret? cuius rei causa venerat Ameriam? 'non possum' inquit 'divinare.' eo rem iam adducam ut nihil divinatione opus sit. qua ratione Roscio Capitoni[*](T. Roscio Richter:.. Roscio ς: Roscio cett. ) primo[*](primo Büchner: primum codd. (fort. prim. in archetypo erat, cf. §125, Cael. 67)) nuntiavit? cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, Roscio Capitoni potissimum nuntiaret?

occisus est a cena rediens; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat? non quaero quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Vnum hoc sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Vbi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? fac audisse[*](audisse Aπψω : audisset cett. ) statim; quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?

etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura capienda est[*](est Madvig: sit codd. )? nonne vobis haec quae audistis cernere oculis videmini, iudices? non illum miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, non impetum repentinum? non versatur ante oculos vobis in caede Glaucia? non adest iste Roscius? non suis manibus in curru conlocat Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet?