Pro S. Roscio Amerino

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

O singularem sapientiam, iudices! nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset[*](esset Angelius: est (esset σχψ) et codd. ), careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum[*](mare, mare ipsum Richter ) polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint.

etenim quid tam est[*](tam est est tam χ, Lambinus (quid enim tam commune cit. Cicero Orat. 107; Quintil. xii. 6. 4)) commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam[*](animam σχψ, Cic. l. c.: animum cett. ) de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat[*](terram non tangant Cic. l. c. ), ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur[*](adluantur Cic. l. c., Sylvius: abluantur codd. ), ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant. tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici protuleris? si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.

Vtrum quid agatur non vides, an apud quos agatur? agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere. esto, causam proferre non potes. tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo[*](meo Madvig: in eo codd. (cf. Clu. 65)) iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia. non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo occiderit. ita quaero abs te, Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi.

quo modo occidit? ipse percussit an aliis occidendum dedit? si ipsum arguis, Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos[*](quos ς, Richter: om. cett. )? servosne an liberos? si liberos[*](si liberos Madvig: om. codd. ), quos homines? indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios? si Ameria[*](si Ameria σχψ: si Ameriae cett. ), qui sunt ei[*](ii ω Halm: hi cett. )? cur[*](cur quur σπψ1: quine χ: om. ς in lac. (cf. §108)) non nominantur? si Roma[*](Roma ed. R. Stephani: Romae codd. ), unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutus[*](qui conlocutus G. Krüger: quicum locutus codd. ) est? quo modo persuasit? 'pretium dedit'; cui dedit? per quem dedit? unde aut quantum dedit? nonne his vestigiis ad caput malefici perveniri solet? et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse.

qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere. Vt non omnem frugem neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur. in urbe luxuries creatur, ex luxuria[*](luxuria luxoriae ς: luxurie w ) exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac[*](ac atque σχ: et A ) maleficia gignuntur; vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra est.

verum haec missa facio; illud quaero, is homo qui[*](qui ψ2: om. cett. ) ut tute dicis, numquam inter homines fuerit[*](fuit A ), per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum[*](occulte Kayser ), absens praesertim, conficere potuerit. multa sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. arcessivit [*](arcessivit arcessi vita ς: arcessunt A φ ) aliquem[*](aliquem.). quem [*](Quem Priscian. (K. iii. 534): aliquem codd. ) aut[*](aut ς: at (ac ω) cett. ) quando? nuntium misit. quem aut ad quem? pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. nihil horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.

reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem miseram et calamitosam! quid [*](quid scripsi: quod codd. )? in tali crimine quod innocenti[*](quod innocenti quod innocentibus Halm (2): innocenti w ) saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur[*](polliceatur mg. Sylvii: polliceantur codd. ), id Sex. Roscio facere non licet? vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus cotidiani administer[*](minister ω ) ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. te nunc appello, Scipio, te, Metelle[*](M. Krause: Q. χ: om. cett. ); vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne Roscium[*](meministisne T. Roscium ed. R. Stephani: meministine T. Rosci codd. ) recusare? quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et[*](iis σχ, Madvig: his cett. ) in pretio. etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat.

quid facitis? cur recusatis? dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in[*](et in χω, Halm: et cett. ) insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede vivunt. omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem habere filio non licet! ne tam diu quidem dominus erit in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? veniam, neque ita multo postea[*](postea scripsi: post.. ς: post cett. ), ad hunc locum; nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.

nunc, Eruci, ad te venio. conveniat mihi tecum necesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut servos. liberosne? quos neque ut convenire[*](convenire ed. Guar.: conveniret (-em ω) codd. ) potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. ego contra ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de praediis umquam temere discesserit. restare tibi videbatur servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis 'eius modi ut non modo ab hoc crimen[*](crimine σφω ) resilire videas verum omnem suspicionem in vosmet ipsos recidere intellegas.

quid ergo est[*](quid est ergo ψ ) quo tamen[*](tamen ς: tandem cett. ) accusator inopia argumentorum confugerit[*](confugit Madvig )? eius modi tempus erat' inquit 'ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.' interdum [*](interdum cod. (?) Vrsini: interim mei ) mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio perfundere[*](perfundere pessundare Trojel: pervertere Halm (cf. Suet. Domit. 8 perfusoriis assertionibus)), accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. quid ais? volgo occidebantur? per quos et a quibus? nonne [*](nonne non Ernesti ) cogitas te a sectoribus huc adductum esse? quid postea? nescimus per ista tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum?

ei denique qui tum armati dies noctesque concursabant[*](concursabant concurabant ς: circumcursabant (cucurs. ψ1) ψ2 ), qui Romae erant adsidui, qui omni tempore in praeda et in[*](et in ω: et cett. ) sanguine versabantur, sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore? qui non modo Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nescivit[*](nescivit Madvig: nesciret codd. ), propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit.

vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram. Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit; quae mihi iste visus est ex alia[*](alia aliena Passeratius: aliqua A. Eberhard ) oratione declamare quam in alium reum commentaretur; ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit pertinebant[*](pertinebant Naugerius (2): pertinebat codd. ); de quibus quoniam[*](quoniam (quõ ς: qm ς mg) σσχ: cum A ω: quomodo πψ: uno φ ) verbo arguit, verbo satis est negare. si quid est quod ad testis reservet, ibi quoque nos[*](ibi quoque nos σσχ, Madvig: ibi nos quoque cett. ), ut in ipsa causa, paratiores reperiet quam putabat.

venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. nam si mihi liberet accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; quod certum est non facere, dum utrumvis licebit. is enim mihi videtur amplissimus qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibi[*](ibi ς2, Steinmetz: ubi cett. (cf. Clu. 37)) maleficium ubi et est et inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur[*](arguatur A ), tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidque[*](quidque Wesenberg: quodque codd. ) tangam. neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar[*](persequar Lambinus: prosequar codd. ) longius quam salus huius et mea fides postulabit.

causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio reperio. tecum enim mihi res est, Rosci, quoniam istic sedes ac te palam adversarium esse[*](esse |||| ς ) profiteris[*](profiteris edd. VR: profitearis codd. ). de Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur. Cassius ille quem populus Romanus verissimum[*](severissimum mg. Lambini ) et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere solebat 'cui bono' fuisset. sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.