Pro S. Roscio Amerino
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
simillima est accusatorum ratio. Alii vestrum anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere non possunt, alii canes qui et latrare et mordere possunt. cibaria vobis praeberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impetum facere qui merentur. hoc populo gratissimum est. deinde, si voletis, etiam tum cum veri simile erit aliquem[*](aliquem aliquid Hotoman ) commisisse, in suspicione latratote; id quoque concedi potest. sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis[*](Kal. omnis Pighius: calomnis ςαπφχ: calonis ς: calomniis ψ: calumpniis ω ) oderitis ita vehementer ad caput adfigent[*](adfigent ψ2, ed. R: adfingent (-entur ω) cett. ) ut postea neminem alium nisi fortunas vestras accusare possitis.
quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem ad suspicandum? 'ne [*](ne neque ς ) exheredaretur veritus est.' audio, sed qua de causa vereri debuerit nemo dicit. 'habebat pater in animo.' planum fac. nihil est; non quicum deliberaverit[*](deliberaverit σχ: deliberavit cett.: deliberarit ed. V ), quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem venerit. cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis: 'ego quid acceperim scio, quid dicam nescio; unum illud[*](illud σχψ: illum cett. ) spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate neminem esse qui verbum facere auderet hoc tempore'[*](hoc tempore auderet ed. Mediol. )? haec te opinio falsa in istam fraudem impulit; non me hercules verbum fecisses, si tibi quemquam responsurum putasses.
operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in accusando considerare. credo, cum vidisset qui homines in hisce subselliis sederent, quaesisse[*](quaesisse ed. R: quaesisset codd. ) num ille aut ille defensurus esset; de me ne suspicatum quidem esse, quod antea causam publicam nullam dixerim. postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, eum in mentem veniret ei, resideret, deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa solitudine abuteretur. peroravit aliquando, adsedit; surrexi ego.
respirare visus est quod non alius potius diceret. coepi dicere. Vsque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chrysogonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo se erexit, mirari visus est. intellexi quid cum pepugisset[*](pepugisset pupugisset χψ2 (cf. Gellium vi. 9. 15)). iterum ac tertio nominavi. postea homines cursare ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse[*](esse om. w: aliquem esse ed. V ) aliquem in civitate[*](civitatem σσχ ) qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem indignam videri.
quae quoniam te fefellerunt[*](fefellerunt ed. V: fefellerint codd. ), Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere[*](aut confitere te Hotoman ) huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum. de parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit.
quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel[*](vel Eberhard: id codd.: et Klotz: del. Ascens. (3)) maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere. in quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur. cum multa antea commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia. haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum. quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.
Magna est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis; reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
non ita multis ante annis aiunt Caelium[*](Caelium Valerius Max. viii. 1. 13: Colelium (Cold- φψ) codd. ) quendam Terracinensem[*](Terracinensem σπω, Schol.: Tarracinensem cett., Valerius Max. (cf. Schuchardt iii. 103)), hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum. cum neque servus quisquam reperiretur[*](reperiretur Angelius: reperiebatur codd. ) neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. quid poterat tam esse[*](tam esse Gruter: sa est ς: sane Aπφω : satis est σχψ suspiciosum Madvig: suspiciosum autem codd.: suspiciosum. Suspiciosum autem coni. Halm ) suspiciosum? neutrumne sensisse? ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent? erat porro nemo in quem ea suspicio conveniret.
tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt. nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset[*](potuisset edd. VR: potuisse (-se || ς) codd.: posset Ernesti ), propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
videtisne quos[*](quos quod χ2ψ2 ) nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam[*](usquam A ) patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt? sic se res habet, iudices: magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est, non modo elui[*](elui Victorius: leui ςαπφ: leni χψ: lui ω: om. ς in lac. ) non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur.
nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint[*](commiserint ed. R: commiserunt codd. ) agitari et perterreri Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; hae[*](hae haec w, Schol. Lucan. vii. 784 (cf. Deiot. 26)) sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium[*](parentium ςαπ: parentum cett. (cf. Neue i. 404)) poenas a consceleratissimis filiis repetant.
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta[*](praerupta ω ) audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. accedat huc oportet odium parentis, animadversionis[*](animumadversionis ς ) paternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem; paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt.
qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum. itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt. qua in re quantum prudentia praestiterint[*](praestiterint (-it ς) σχψ: praestiterunt cett.) eis qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate.
prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit[*](scripserit scripsit Halm ). is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse. sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur. quanto nostri maiores sapientius! qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei[*](ii Naugerius (2): in ς: om. cett. ) magnitudine poenae a[*](a s, Wesenberg: om. mei ) maleficio summoverentur. insui voluerunt in culleum vivos atque ita[*](ita om. w, del. Kayser ) in flumen deici.