Pro S. Roscio Amerino
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quid ais, Eruci? tot praedia, tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat? quid? hoc patres familiae[*](familias χ, ed. V ) qui liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere?
an amandarat[*](amandarat ςβπχ2ψ1: mandarat (emend. ψ2 cett. ) hunc sic ut esset in agro ac tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret? quid? si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius[*](a te vita eius Vahlen: a te vita et ψ2: attente vita et cett.: attenta vita et Naugerius ) rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a[*](a ψ: om. cett. ) veritate. quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod benivolentia fit, id odio factum[*](factum || || ς: fort. factum tu) criminaris; quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis.
neque haec tu non intellegis, sed usque eo quid[*](quid quod Lambinus ) arguas non habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes verum etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium. at enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, alterum ruri esse patiebatur. quaeso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias; non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.
si tibi fortuna non dedit ut patre certo nascerere ex quo intellegere posses qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut humanitatis non parum haberes; eo accessit studium doctrinae ut ne a litteris quidem alienus esses. ecquid [*](esses. ecquid ed. C. Stephani: esset quid ς: esses quid cett. ) tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaerestratum? — nam, ut opinor, hoc nomine est — alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa relegasse?
'quid ad istas ineptias abis?' inquies. quasi vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolas[*](agricolas ψ2: agriculos (agricos ψ1) cett. ) adsiduos esse cupiunt. verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, et[*](ii σχ, Halm: hi cett. ) nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc[*](hunc om. σφ ) ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti[*](Veienti Fleckeisen (cf. Zielinski p. 191): Veiente ψ2: veientem ς A: venientem cett. ) nominem. etenim haec conficta arbitror esse a poetis[*](a poetis esse ed. R ) ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem[*](imaginem nostram (nostrae Hotoman) add. codd., del. Madvig ) vitae cotidianae videremus[*](videremus A, ed. Guar.: viderimus cett. ).
age nunc, refer animum sis ad veritatem et considera non modo in Umbria atque in ea vicinitate sed in his veteribus municipiis quae studia a patribus familias[*](familias ed. Guar.: familiis codd. ) maxime laudentur; iam profecto te intelleges inopia criminum summam laudem Sex. Roscio vitio et culpae dedisse. ac [*](ac at φψ ) non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt sed permultos et ego novi et, nisi me fallit animus, unus quisque vestrum qui et ipsi incensi sunt studio quod ad[*](quod ad ω, Angelius: quod σφ: quo ad cett. ) agrum colendum attinet, vitamque hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et suavissimam esse arbitrantur.
quid censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio et qua intellegentia esse in rusticis rebus? Vt ex his propinquis eius, hominibus honestissimis, audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es quam hic in suo. verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur qui huic nullum praedium reliquit, et artificium obliviscatur et studium deponat licebit. quod tametsi miserum et indignum est, feret[*](feret χ1: ferret (-re σφ) cett. ) tamen aequo animo, iudices, si per vos vitam et famam potest obtinere; hoc vero est quod ferri[*](ferre Puteanus ) non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime[*](maximae ς ) fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.
ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus esses[*](natus |||| esses ς ) cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent. etenim qui praeesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem turpissimum atque inhonestissimum iudicares. at hercule maiores nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant itaque ex minima tenuissimaque re publica[*](rem publicam Pluygers ) maximam et florentissimam nobis reliquerunt. suos enim agros studiose colebant, non alienos cupide appetebant; quibus rebus et agris et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi Romani nomen auxerunt.
neque ego haec eo profero quo conferenda sint cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur[*](intellegatur intellegant A: intellegas σχ2 ), cum apud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint[*](consumpserint Beroaldus: consumpserunt codd. ), ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri[*](cum ruri qui ruri Vrsinus assiduos ςα : assiduo Gulielmius ) adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re vera honestius facere posset.
odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. numquid est aliud? 'immo vero' inquit 'est; nam istum exheredare in animo habebat.' audio; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta: 'convivia cum patre non inibat.' quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret[*](perraro errario ς: raro σχψ2 ). 'domum suam istum non fere quisquam vocabat.' nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset.
verum haec tu quoque[*](haec quoque tu ed. R ) intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus videamus, quo certius argumentum odi reperiri nullo modo potest. 'exheredare pater filium cogitabat.' Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi[*](certe Pluygers ) accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo[*](ex animo del. May ), ut denique patrem esse. sese oblivisceretur; quae sine magnis huiusce[*](huiusce |||| ς ) peccatis accidere potuisse non arbitror.
verum concedo tibi ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud[*](illud Gulielmius: illum codd. ) quidem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. quid ergo adfers qua re id factum putemus? vere nihil potes dicere[*](potes se dicere ς: potes edicere Gulielmius: fort. potes elicere); finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere. exheredare filium voluit. quam ob causam? 'nescio.' exheredavitne? 'non.' quis prohibuit? 'cogitabat.' cogitabat [*](alterum cogitabat om. w, del. Madvig )? cui dixit? 'nemini.' quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad[*](atque ad atque Aχ1 ) libidinem nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis verum ne coneris quidem?
nemo nostrum est, Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes qua de causa huic[*](huic Beroaldus: huc codd. ) inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te adductum esse quid ergo est? ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam[*](Remmiam rem miram A: Eruci iam ψ mg. ) putares aliquid valere oportere.
accusatores multos esse in civitate utile est ut metu contineatur audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab accusatoribus. innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret[*](alterum tamen del. Novák ); tametsi miserum est, tamen ei qui hunc accuset possim[*](possum w ) aliquo modo ignoscere. cum enim aliquid habeat quod possit[*](possit Angelius: possim codd. ) criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non videatur. qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus sit[*](sit est Halm (2)), absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent si fures venerint. at fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint[*](venerut Madvig ) et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior. quod si luce quoque canes latrent cum deos[*](does σχψ1: deo (eo ψ2) cett. ) salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum cum suspicio nulla sit.