Pro S. Roscio Amerino

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

hoc consilio atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non potuerunt occidere, eum iugulandum vobis tradiderunt. quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem?

pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa[*](possessio Passeratius ), direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita. quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optet[*](optet Beroaldus: optetur codd. T. A. Eberhard: om. codd. ) utrum malit cervices Roscio dare an insutus in culleum[*](culleum supplicium (-io ψ) parricidarum add. codd.: del. Hotoman ) per summum dedecus vitam amittere. patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est[*](satis est ed. Mediol.: satis codd.: est satis Naugerius ) [*](Post satis add. quoniam quidem suscepi (ex §31) codd.: del. Heusinger ) non deest profecto, iudices.

et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes minae[*](minae in me σχψ: immineant Halm (2): mihi minae Baiter ) terrores periculaque impendeant[*](impendeant ed. R.: impediant σσχ: impendant cett. ) omnia, succurram ac[*](ac atque σχψ ) subibo. certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam libenter audacter[*](audaciter Lambinus (cf. §104)) libereque dicere; nulla res tanta exsistet[*](exsistet ω: exsistat (-it ψ) cett. ), iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides.

etenim quis tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere possit? patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis. quid voltis amplius? etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis[*](condemnetis Sex. Roscium add. codd.: del. Lambinus )?

hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum. is cum curasset in funere Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. cum ab eo quaereretur quid tandem accusaturus esset eum quem pro dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus, respondisse: 'quod non totum telum corpore recepisset.' quo populus Romanus nihil vidit indignius nisi eiusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus[*](occisus ς: civis suos Aπφ : civis σχψ ) perdiderit et adflixerit; quos quia servare per compositionem[*](servare per compositionem ed. R: servare per conservare posicionem σχ: servare per cos. repositionem Aπφ : conservare per positionem σχ2: conservare per compositionem ψ ) volebat, ipse ab eis interemptus est.

estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano[*](Fimbriano Rufinian. (Rhet. M. p. 44): Fimbria non ς: Fimbriae non cett. ) simillimum? accusatis Sex. Roscium. quid ita? quia de manibus vestris effugit, quia se occidi passus non est. illud, quia in Scaevola factum est, magis[*](magis transpos. ante ferendum A. Eberhard ) indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non[*](non num Hotoman: del. Guarinus (in Comment.)) est ferendum[*](est ferendum est feferendum ς: esset ferendum χ2 ). nam per deos immortalis! quid est in hac causa quod defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime quae res totum iudicium contineat et quibus de[*](de ψ2: om. cett. ) rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.

tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et potentia. criminis confictionem accusator Erucius[*](accusator Erucius Erucius del. Madvig: accusator del. A. Eberhard (contra Victorinum, Rhet. M. p. 210)) suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposcerunt[*](depoposcerunt Victorinus ), Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia pugnat. de hisce omnibus rebus me dicere oportere intellego. quid igitur est?

non eodem modo de omnibus, ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas vobis populus Romanus imposuit; ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis.

occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. scelestum, di immortales! ac nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur! etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti? pro quo mori ipsum, si res postularet, iura divina atque humana cogebant.

in hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit[*](sit est Halm ), portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, Eruci[*](tu C. Klotz: te C. (G. ς: GN. πχ1) codd. ), argumentis accusatorem censes uti oportere? nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam, denique[*](denique Madvig: et denique codd. ) omnia ad perniciem profligata atque perdita? quorum tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi quidem causa contulisti.

patrem occidit Sex. Roscius. qui homo? adulescentulus corruptus et ab hominibus nequam inductus[*](inductus iudicatus ψ2 )? annos natus maior[*](natus maior natu maior Gulielmius: natus magis Naugerius (contra Arusian. K. vii. 495)) quadraginta. vetus videlicet sicarius, homo audax et saepe in caede versatus. at hoc ab accusatore ne dici quidem audistis. luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. de luxuria[*](luxoriae ς: luxurie w, Müller (cf. §75)) purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse. nihil autem umquam[*](umquam cuiquam Bake ) debuit. cupiditates porro quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit et in agro colendo vixerit? quae vita maxime disiuncta a[*](a ed. Guar.: om. codd. ) cupiditate et cum officio coniuncta est[*](coniuncta est s: coniuncta σχ2ψ: om. ςαπχ1 ).

quae res igitur tantum istum furorem sex. Roscio obiecit? 'patri' inquit 'non placebat.'[*](patri non placebat hab. ς in mg., om. w, del. Madvig ) patri non placebat? quam ob causam? necesse est enim eam quoque iustam et magnam et perspicuam fuisse. nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et necessariis.

rursus igitur eodem revertamur et quaeramus quae tanta vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret. at perspicuum est nullum fuisse. pater igitur amens, qui odisset eum sine causa quem procrearat? at is quidem fuit omnium constantissimus. ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse.

'nescio' inquit 'quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.'[*](relegavit ς ) quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu[*](usu mihi Aπ1φ ) venit in causa optima. ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.