Pro S. Roscio Amerino
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum. nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. itaque [*](itaque atque Halm (2)) ex suis omnibus[*](ex omnibus suis ω ) commodis hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur.
hic[*](hic is Halm (2)) cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit. etenim rectum putabat pro eorum honestate se pugnare propter quos ipse honestissimus inter suos numerabatur. postea quam victoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines[*](homines omnes A. Eberhard ) atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque[*](atque om. pauci dett. ) in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret. neque enim, iudices, iniuria metuebat. nam duo isti sunt Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi:[*](huius modi Reisig ) alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique[*](quique Halm: qui codd.: et qui Madvig ) ante hanc pugnam tiro esset quod sciam[*](quod sciam quod scientiam χω1, del. Garatoni ), facile ipsum magistrum scelere audaciaque superavit.
nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius[*](filius del. Halm ) adsiduus in praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitaeque rusticae dedisset, ipse[*](ipse A. Eberhard: iste codd. (cf. §17)) autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas Pallacinas[*](Pallacinas ςαπσψ: Palatinas φχ: Paluatinas ω ) rediens a cena Sex. Roscius. spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio malefici pertineat; verum id quod adhuc est suspiciosum[*](est suspiciosum adhuc A ) nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote.
occiso Sex. Roscio primus Ameriam nuntiat Mallius Glaucia quidam, homo tenuis, libertinus, cliens et familiaris istius Rosci, et nuntiat domum non fili sed Capitonis inimici; et cum post horam primam noctis occisus esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam venit; decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis[*](cisiis Schol.: cissis codd. ) pervolavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet.
quadriduo quo haec gesta sunt res ad Chrysogonum in castra Sullae Volaterras defertur; magnitudo pecuniae demonstratur; bonitas praediorum — nam fundos decem et tris reliquit qui Tiberim fere omnes tangunt — huius inopia et solitudo commemoratur; demonstrant, cum pater huiusce Sex. Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum[*](rusticum ed. Guar.: rus (ruri ψ2) codd. ) et Romae ignotum de medio tolli posse; ad eam rem operam suam pollicentur.
ne diutius teneam[*](diutius vos teneam ed. V ), iudices, societas coitur. cum nulla iam proscriptionis mentio fieret[*](cum nulla... fieret Charisius (K. i. 264) Diomedes (K. i. 390): cum... nulla fieret codd. ), cum etiam qui[*](qui omnes qui Diomedes ) antea metuerant redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci[*](nomen... Rosci Charisius et Diomedes, om. codd. ), hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnis fortunas iste Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. haec [*](facit haec bona emuntur sestertiorum duobus milibus nummum add. codd. (ex §6): del. Kayser ) omnia, iudices, imprudente Sulla facta esse certo[*](certo s: certe mei ) scio.
neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet[*](reparet cod. Lambini: om. mei: sanet Rinkes ) et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur. huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in[*](in del. Lambinus ) tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem neque servum neque libertum improbum habeat.
interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum[*](perditum w: praeditum (pro- π) cett. ), qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit[*](eicit ed. V, Sylvius: eiecit codd. ) domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat[*](iudices exturbat πφ1ψω: iudices sex (Sex. A) turbat ςαχ: Sex. Ro. (om. Ro. ψ2) iud. exturbat σψ2 ), ipse amplissimae pecuniae fit dominus. qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena[*](aliena Arusian. (K. vii. 486): alienam codd. ); multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret. etenim multa simul ante oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio[*](possessio flagitiosa possessio cod. Lambini: falsa possessio Landgraf ), furta, rapinae, donationes. nemo erat qui non ardere[*](ardere ardere illa Rufinian. (Rhet. M. p. 47)) omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem Roscium.
itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi proficiscantur ad Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. DECRETVM DECVRIONVM. legati in castra veniunt. intellegitur, iudices, id quod[*](id quod Naugerius: ut quod codd. ) iam ante dixi, imprudente Sulla scelera haec et flagitia fieri. nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat[*](adlegat Ernesti: allegatus ς: allegat iis (hi φ) cett.: allegat ab iis Lambinus ) qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent esse facturum pollicerentur.
Vsque adeo autem[*](autem enim coni. Müller ) ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata[*](re inorata Bπψ : re morata cett. ) reverterunt. ac primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil[*](nihil del. Halm ) agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.
quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam[*](Nepotis sororem, Baliarici filiam Garatoni: Nepotis filiam codd.: del. Passeratius ), quam honoris causa nomino, contulit, qua[*](qua χ1ψ2ω: quam cett. ) pater usus erat plurimum; in qua muliere, iudices, etiam[*](etiamnum ς ) nunc, id quod omnes semper existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent. ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. eius virtute, fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in proscriptos referretur.
nam postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam Sex. Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendae[*](faciundae σχ2 ) potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent qui de ea re posset[*](posset ed. Mediol.: possit codd. ) dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent. ita loqui homines: 'quod iudicia tam diu facta non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos; de bonorum venditione et de ista societate verbum esse facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.'