Pro S. Roscio Amerino

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum[*](cum quom Aπ2ψ2ω ) tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim[*](surrexerim is ς, Naugerius (2): surrexerimus α: surrexerim cett. ), is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi[*](ipsi autem V ) propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.[*](vitant V, Auct. Schem. Dianoeas (Rhet. M. p. 73): metuunt cett. )

quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? minime. an [*](An Schol.: at (ac Vω ) codd. ) tanto officiosior quam ceteri? ne istius quidem laudis ita sum[*](sum sim Vω ) cupidus ut aliis eam praereptam velim. quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur.

ego autem si[*](autem si V: etiam si cett.: om. Charisius (K. 1.203)) omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque[*](atqueatquo ne ς: fort. neque) in volgus emanare poterit. deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem[*](potest esse post amplitudinem hab. A. ) neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae[*](meae om. V ) poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.

accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere[*](se facere mei: fa.... e V (litt. med. abscisis): facere se ed. Ven. ) posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec[*](ego nec V: ego neque cett. ) benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam[*](debebam Ernesti: debeam codd. (cf. Zielinski p. 191)).

his de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem[*](possim V ) dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum uti ne omnino desertus esset. forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt[*](consueverunt φω (ita §8 ω, §12 χψω)) causam velint dicere. quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae conflavit hoc iudicium mentio facta non est.

quae res ea est? bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de[*](quae de de Weiske ) viro fortissimo et clarissimo[*](fortissimo et clarissimoom. fortissimo et A: clarissimo et fortissimo ψ, Arusian. (K. vii. 470)) Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, Cornelius Chrysogonus. is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque[*](omnemque metum ω ) tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat[*](sperat σχ: speret cett. ) se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam[*](luxoriam ςαψ2 (ita ς semper)) effundere atque consumere. hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac[*](stimulet ac punget Ernesti ) pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.

si[*](si nisi w, Halm (2)) vobis aequa et honesta postulatio[*](postulatio ista postulatio Richter (fort. ea postulatio)) videtur, iudices, ego contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem. primum a Chrysogono peto ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat; deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis,[*](insistatis A ) innocentium calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis.

quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet denique vel minima res reperietur[*](reperiretur A ) quam ob rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae inveneritis, non recusamus quin illorum[*](illorum eorum w, prob. Halm ) libidini Sex. Rosci vita dedatur. sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt[*](consuerant Ernesti )? qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his[*](his iis coni. Halm ) hoc postulare homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum etiam ut spoliis ex[*](spoliis ex w: spoliis sex σπ: spoliis Sex. Aφψω : spoliis Sex. Roscii σχ ) hoc iudicio ornati auctique discedant?

his de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego. nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento. huc accedit summus timor quem mihi natura pudorque meus attribuit et vestra dignitas et vis adversariorum et Sex. Rosci pericula[*](periculum Bake (cf. §§148, 152), fort. recte (Fuitne in archetypo peric., quod hab. ς Mur. 84?)). quapropter vos oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.

fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse intellego. hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut potero studio et industria, iudices; sin a vobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi quoad potero perferam. quod si perferre non potero[*](perferre non potero perferri ς ), opprimi me onere offici malo quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere.

te quoque magno opere, Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem[*](eidem ω, Ant. Augustinus: idem cett..) quaestioni iudex[*](iudex om. ω, del. Halm (contra Mart. Cap., Rhet. M. p. 470)) praeesses, talem te et nobis et rei[*](rei p. Arusian. (K. vii. 481): populo Rom. codd. et Mart. Cap. ) publicae hoc tempore impertias. quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium vides; quae sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria[*](acria ψ2: acra cett. ) ac severa iudicia fiant intellegis. longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt[*](sint φ2, ed. R ); omnes hanc quaestionem te praetore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam[*](dignissimam Madvig (cf. May in Phil. Rundsch. x. 223): dimissui ς: dimissius (demissius ψ: dimissus ω) cett.: remedio (remedium) esse E. F. Eberhard, Landgraf: (de manifestis maleficiis ante admissis cotidianoque sanguine Lambinus)) sperant futuram.

qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea nos hoc tempore utimur qui causam dicimus. petimus abs te, Fanni, a vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa qui vester animus sit ostendetis[*](ostendetis ostenderitis Ernesti: ostendatis Matthiae ), eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam verum etiam hic in foro ante tribunal tuum, Fanni, ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint.

etenim quid aliud hoc iudicio temptatur nisi ut id fieri liceat? accusant ei qui in fortunas huius invaserunt, causam dicit is cui praeter calamitatem nihil reliquerunt; accusant ei quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit, causam dicit is cui non modo luctum mors patris attulit verum etiam egestatem; accusant ei qui hunc ipsum[*](ipsum ipsi coni. Halm ) iugulare summe cupierunt, causam dicit is qui etiam ad hoc ipsum iudicium cum praesidio venit ne hic ibidem ante oculos vestros trucidetur; denique accusant ei quos populus poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria caede restat.

atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem ad modum gesta sit vobis[*](vobis om. A ) exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et illorum audacias[*](audacias ς (cf. Verr. iii. 208, Sull. 76): audaciam cett. ) cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.