Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  2. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  3. has postquam maesto profudit pectore voces
  4. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  5. adnuit invicto caelestum numine rector,
  6. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  7. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  8. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  9. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  10. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  11. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  12. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  13. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  14. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  15. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  16. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  17. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  18. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  19. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  20. eripit invito mihi te, cui languida nondum