Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non assis facis? o lutum, lupanar,
  2. aut si perditius potes quid esse.
  3. sed non est tamen hoc satis putandum.
  4. quod si non aliud potest, ruborem
  5. ferreo canis exprimamus ore.
  6. conclamate iterum altiore voce
  7. “moecha putida, redde codicillos,
  8. redde, putida moecha, codicillos.”
  9. sed nil proficimus, nihil movetur.
  10. mutanda est ratio modusque nobis,
  11. si quid proficere amplius potestis,
  12. “pudica et proba, redde codicillos.”
  1. Salve, nec minimo puella naso
  2. nec bello pede nec nigris ocellis
  3. nec longis digitis nec ore sicco
  4. nec sane nimis elegante lingua,
  5. decoctoris amica Formiani.
  6. ten provincia narrat esse bellam?
  7. tecum Lesbia nostra comparatur?
  8. o saeclum insapiens et infacetum!