Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Ameana puella defututa
  2. tota milia me decem poposcit,
  3. ista turpiculo puella naso,
  4. decoctoris amica Formiani.
  5. propinqui, quibus est puella curae,
  6. amicos medicosque convocate:
  7. non est sana puella, nec rogare
  8. qualis sit solet aes imaginosum.
  1. Adeste, hendecasyllabi, quot estis
  2. omnes undique, quotquot estis omnes.
  3. iocum me putat esse moecha turpis
  4. et negat mihi vestra reddituram
  5. pugillaria, si pati potestis.
  6. persequamur eam, et reflagitemus.
  7. quae sit quaeritis? illa quam videtis
  8. turpe incedere, mimice ac moleste
  9. ridentem catuli ore Gallicani.
  10. circumsistite eam, et reflagitate:
  11. “moecha putida, redde codicillos,
  12. redde, putida moecha, codicillos.”