Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. O funde noster seu Sabine seu Tiburs
  2. (nam te esse Tiburtem autumant quibus non est
  3. cordi Catullum laedere: at quibus cordi est
  4. quovis Sabinum pignore esse contendunt),
  5. sed seu Sabine sive verius Tiburs,
  6. fui libenter in tua suburbana
  7. villa malamque pectore expuli tussim,
  8. non immerenti quam mihi meus venter,
  9. dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.
  10. nam, Sestianus dum volo esse conviva,
  11. orationem in Antium petitorem
  12. plenam veneni et pestilentiae legi.
  13. hic me gravido frigida et frequens tussis
  14. quassavit usque dum in tuum sinum fugi
  15. et me recuravi otioque et urtica.
  16. quare refectus maximas tibi grates
  17. ago, meum quod non es ulta peccatum.
  18. nec deprecor iam, si nefaria scripta
  19. Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
  20. non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,