Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo.
Mi.
  1. Gaudeo.
De.
  1. Suo sibi gladio hunc iugulo.
SYRUS. DEMEA. MICIO. AESCHINUS.
Sy.
  1. Factum est quod iussisti, Demea.
De.
  1. Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia
  2. Iudico Syrum fieri esse aequum liberum.
Mi.
  1. Istunc liberum?
  2. Quodnam ob factum?
De.
  1. Multa.
Sy.
  1. O noster Demea, edepol vir bonus es.
  2. Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo;
  3. Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia.
De.
  1. Res apparet. Et quidem porro haec; obsonare cuni fide,
  2. Scortum adducere, apparare de die convivium;
  3. Non mediocris hominis haec sunt officia.
Sy.
  1. O lepidum caput!
De.
  1. Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fuit,
  2. Hic curavit: prodesse aequum est: alii meliores erunt:
  3. Denique hic vult fieri.
Mi.
  1. Vin tu hoc fieri?
Aes.
  1. Cupio.
Mi.
  1. Si quidem
  2. Tu vis, Syre, eho accede huc ad me: liber esto.
Sy.
  1. Bene facis.
  2. Omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea.
De.
  1. Gaudeo.
Aes.
  1. Et ego.
Sy.
  1. Credo: utinam hoc perpetuum fiat gaudium,
  2. Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam.
De.
  1. Optimam quidem mulierem.
Sy.
  1. Et quidem tuo nepoti, huius filio,
  2. Hodie primam mammam dedit haec.