Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet.
- Ob eam rem?
- Ob eam. Postremo a me argentum quanti est sumito.
- Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant.
- Syre, processisti hodie pulchre.
- Si quidem porro, Micio,
- Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu
- Dederis unde utatur; reddet tibi cito.
- Istoc vilius.
- Frugi homo est.
- Reddam hercle; da modo.
- Age pater.
- Post consulam.
- Faciet.
- O vir optime.
- O mi pater festivissime.
- Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?
- Quod prolubium? quae istaec subita est largitas?
- Dicam tibi;
- Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant,
- Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono:
- Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio.
- Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine,
- Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor,
- Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet:
- Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam
- Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum,
- Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco;
- Ecce me qui id faciam vobis.