Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Insanis: aufer.
De.
  1. Age da veniam filio.
Mi.
  1. Satin sanus es? ego
  2. Novus maritus anno demum quinto et sexagesimo
  3. Fiam, atque anum decrepitam ducam? Idne estis auctores mihi?
Aes.
  1. Fac: promisi ego illis.
Mi
  1. Promisti autem? de te largitor, puer.
De.
  1. Age; quid si quid te maius oret?
Mi.
  1. Quasi non hoc sit maximum.
De.
  1. Da veniam.
Aes.
  1. Ne gravere.
De.
  1. Fac promitte.
Mi.
  1. Non omittis?
Aes.
  1. Non, nisi te exorem.
Mi.
  1. Vis est haec quidem.
De.
  1. Age prolixe, Micio.
Mi.
  1. Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea
  2. Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.
Aes.
  1. Bene facis:
De.
  1. Merito te amo. Verum—
Mi.
  1. Quid?
De.
  1. Ego dicam, hoc quum fit quod volo.
Mi.
  1. Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,
  2. Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
Mi.
  1. Quid facere?
De.
  1. Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras:
  2. Huic demus qui fruatur.
Mi.
  1. Paulum id autem?
De.
  1. Si multum est, tamen
  2. Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur.
  3. Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio,
  4. Bene et sapienter dixti dudum: "Vitium commune omnium est,
  5. Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus." Hanc maculam nos decet
  6. Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet Micio.
Mi.
  1. Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult.