Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Tu illas abi et traduce.
- Di tibi, Demea,
- Bene faciant quum te video nostrae familiae
- Tam ex animo factum velle.
- Dignos arbitror.
- Quid ais tu?
- Sic opinor.
- Multo rectius est
- Quam illam puerperam nunc duci huc per viam
- Aegrotam.
- Nihil enim vidi melius, mi pater.
- Sic soleo: sed eccum Micio egreditur foras.
MICIO. DEMEA. AESCHINUS.Mi. De. Aes. Mi. De. Mi. De. Mi. De. Mi. De. Mi. De. Mi. De. Mi. De. Mi. De. Aes. Mi. De.
- Iubet frater? ubi is est? Tun iubes hoc, Demea?
- Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus
- Quam maxime unam facere nos hanc familiam,
- Colere, adiuvare, adiungere.
- Ita quaeso, pater.
- Haud aliter censeo.
- Immo hercle ita nobis decet.
- Primum huius uxoris est mater.
- Quid postea?
- Proba et modesta.
- Ita aiunt.
- Natu grandior.
- Scio.
- Parere iam diu haec per annos non potest;
- Nec qui eam respiciat quisquam est: sola est.
- Quam hic rem agit?
- Hanc te aequum est ducere; et te operam ut fiat dare.
- Me ducere autem?
- Te.
- Me?
- Te inquam.
- Ineptis.
- Si tu sis homo,
- Hic faciat.
- Mi pater.
- Quid? tu autem huic, asine, auscultas?
- Nihil agis:
- Fieri aliter non potest.