Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias,
- Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies:
- Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc
- Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi
- Facilitate nihil esse homini melius neque clementia.
- Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere.
- Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis,
- Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus:
- Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant.
- Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax,
- Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii,
- Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimum
- Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam.
- Nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab his fero,
- Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda:
- Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia;
- Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum.
- Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet
- Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos
- Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia.