Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Et tuus iste animus aequus, subvertant.
- Tace:
- Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi:
- Exporge frontem.
- Scilicet, ita tempus fert;
- Faciendum est: caeterum rus eras cum filio
- Cum primo lucu ibo hinc.
- Immo de note censeo;
- Hodie modo hilarum fac te.
- Et istam psaltriam
- Una illuc mecum hinc abstraham.
- Pugnaveris.
- Eo pacto prorsum illic alligaris filium:
- Modo facito ut illam serves.
- Ego istuc videro:
- Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis,
- Coquendo sit faxo, et molendo: praeter haec
- Meridie ipso faciam ut stipulam colligat:
- Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est.
- Placet:
- Nunc mihi videre sapere; atque equidem filium
- Tum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet.
- Derides? fortunatus qui istoc animo sies.
- Ego sentio—
- Ah, pergisne?
- Iam iam desino.
- I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem.
- DEMEA.
- Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit
- Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi,