Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiem
  2. Blande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat.
  3. Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:
  4. Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.
  5. Deerit. Id mea minime refert qui sum natu maximus.
SYRUS. DEMEA.
Sy.
  1. Heus, Demea, rogat frater ne abeas longius.
De.
  1. Quis homo? O Syre noster salve: quid fit? quid agitur?
Sy.
  1. Recte.
De.
  1. Optime est. Iam nunc haec tria primum addidi
  2. Praeter naturam: "O noster! quid fit? quid agitur?"
  3. Servum haud illiberalem praebes te; et tibi
  4. Libens bene faxim.
Sy.
  1. Gratiam habeo.
De.
  1. Atqui, Syre,
  2. Hoc verum est; et ipsa re experiere propediem.
GETA. DEMEA.
Ge.
  1. Hera, ego huc ad hos provisam quam mox virginem
  2. Arcessant: sed eccum Demeam. Salvus sies.
De.
  1. O, qui vocare?
Ge.
  1. Geta.
De.
  1. Geta, hominem maximi
  2. Preti te esse hodie animo iudicavi meo:
  3. Nam is mihi profecto est servus spectatus satis
  4. Cui dominus curae est, ita uti tibi sensi, Geta:
  5. Et tibi ob eam rem, si quid usus venerit,
  6. Libens bene faxim. Meditor esse affabilis;