Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Id de lucro putato esse omne. Haec si voles
  2. In animo vere cogitare, Demea,
  3. Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam.
De.
  1. Mitto rem: consuetudinem ipsorum.
Mi.
  1. Mane:
  2. Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea,
  3. Signa insunt ex quibus coniectura facile fit,
  4. Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere,
  5. Hoc licet impune facere huic, illi non licet;
  6. Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:
  7. Quae ego illis inesse video, ut confidam fore
  8. Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco
  9. Vereri, inter se amare: scires liberum
  10. Ingenium atque animum; quovis illos tu die
  11. Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen
  12. Omissiores paullo. O noster Demea,
  13. Ad omnia alia aetate sapimus rectius:
  14. Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus;
  15. Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est:
  16. Quod illos sat aetas acuet.
De.
  1. Ne nimium modo
  2. Bonae tuae istae nos rationes, Micio,