Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,
- Neve ego tuum? responde.
- Factum est; non nego.
- Cur nunc apud te potat? cur recipis meum?
- Cur emis amicam Micio? Numqui minus
- Mihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi?
- Quando ego tuum non euro, ne cura meum.
- Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est;
- Communia esse amicorum inter se omnia.
- Facete! nunc demum istaec nata oratio est.
- Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.
- Principio, si id te mordet, sumtum filii
- Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites:
- Tu illos duos olim pro re tollebas tua,
- Quod satis putabas tua bona ambobus fore,
- Et me tum uxorem credidisti, scilicet,
- Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine:
- Conserva, quaere, parce: fac quam plurimum
- Illis relinquas: gloriam tu istam obtine.
- Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.
- De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,