Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid Ctesiphonem hic narrat?
- Nihil.
- Eho carnifex,
- Est Ctesipho intus?
- Non est.
- Cur hic nominat?
- Est alius quidam, parasitaster parvulus:
- Nostin?
- Iam scibo.
- Quid agis? quo abis?
- Mitte me.
- Noli inquam.
- Non manum abstines, mastigia?
- An tibi iam mavis cerebrum dispergi hic?
- Abit.
- Edepol comissatorem haud sane commodum,
- Praesertim Ctesiphoni. Quid ego nunc agam
- Nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum
- Aliquo abeam, atque edormiscam hoc villi? Sic agam.
MICIO. DEMEA.Mi. De. Mi. De. Mi. De.
- Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata,
- Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores?
- Hei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?
- O coelum, O terra, O maria Neptuni!
- Em tibi:
- Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet:
- Paratae lites; succurrendum est.
- Eccum adest
- Communis corruptela nostrum liberum.
- Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi.
- Repressi, redii: mitto maledicta omnia:
- Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit,