Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ego hos conveniam: post huc redeo.
De.
  1. O Iupiter!
  2. Hancine vitam? hoscine mores? hanc dementiam?
  3. Uxor sine dote veniet; intus psaltria est:
  4. Domus sumtuosa; adolescens luxu perditus;
  5. Senex delirans. Ipsa si cupiat Salus
  6. Servare prorsus non potest hanc familiam.
SYRUS. DEMEA.
Sy.
  1. Edepol, Syrisce, te curasti molliter,
  2. Lauteque munus administrasti tuum.
  3. Abi. Sed postquam intus sum omnium rerum satur,
  4. Prodeambulare huc libitum est.
De.
  1. Illud sis vide
  2. Exemplum disciplinae.
Sy.
  1. Ecce autem hic adest
  2. Senex noster. Quid fit? quid tu es tristis?
De.
  1. Oh scelus.
Sy.
  1. Ohe, iam tu verba fundis hic, sapientia?
De.
  1. Tu si meus esses—
Sy.
  1. dis quidem esses, Demea,
  2. Ac tuam rem constabilisses.
De.
  1. exemplum omnibus
  2. Curarem ut esses.
Sy.
  1. Quamobrem? quid feci?
De.
  1. Rogas?
  2. In ipsa turba, atque in peccato maximo,
  3. Quod vix sedatum satis est, potasti scelus,
  4. Quasi re bene gesta.
Sy.
  1. Sane nollem huc exitum.
DROMO. SYRUS. DEMEA.
Dr.
  1. Heus, Syre; rogat te Ctesipho ut redeas.