Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Placet tibi factum, Micio?
- Non, si queam
- Mutare: nunc, quum non queo, aequo animo fero.
- Ita vita est hominum quasi quum ludas tesseris:
- Si illud quod maxime opus est iactu non cadit,
- Illud quod cecidit forte id arte ut corrigas.
- Corrector! Nempe tua arte viginti minae
- Pro psaltria periere; quae, quantum potest,
- Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis.
- Neque est, neque illam sane studeo vendere.
- Quid igitur facies?
- Domi erit.
- Pro Divum fidem!
- Meretrix et materfamilias una in domo?
- Cur non?
- Sanum te credis esse?
- Equidem arbitror.
- Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam,
- Facturum credo ut habeas quicum cantites.
- Cur non?
- Et nova nupta eadem haece discet?
- Scilicet.
- Tu inter eas restim ductans saltabis.
- Probe.
- Probe?
- Et tu nobiscum una, si opus sit.
- Hei mihi!
- Non te haec pudent?
- Iam vero omitte, Demea,
- Tuam istanc iracundiam; atque ita uti decet
- Hilarum ac libentem fac te gnati in nuptiis.