Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Vidisse se aibat quisquam: nunc vero domi
  2. Certum obsidere est usque donec redierit.
MICIO. DEMEA.
Mi.
  1. Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram.
De.
  1. Sed eccum ipsum: te iamdudum quaero, Micio.
Mi.
  1. Quidnam?
De.
  1. Fero alia flagitia ad te ingentia
  2. Boni illius adolescentis.
Mi.
  1. Ecce autem!
De.
  1. Nova;
  2. Capitalia.
Mi.
  1. Ohe, iam.
De.
  1. Nescis qui vir sit.
Mi.
  1. Scio.
De.
  1. O stulte, tu de psaltria me somnias
  2. Agere: hoc peccatum in virginem est civem.
Mi.
  1. Scio.
De.
  1. Oho, scis et patere?
Mi.
  1. Quidni patiar?
De.
  1. Dic mihi,
  2. Non clamas? non insanis?
Mi.
  1. Non. Malim quidem—
De.
  1. Puer natus est.
Mi.
  1. Di bene vertant!
De.
  1. Virgo nihil habet.
Mi.
  1. Audivi.
De.
  1. Et ducenda indotata est?
Mi.
  1. Scilicet.
De.
  1. Quid nunc futurum est?
Mi.
  1. Id enim quod res ipsa fert:
  2. Illinc huc transferetur virgo.
De.
  1. O Iupiter!
  2. Istocine pacto oportet?
Mi.
  1. Quid faciam amplius?
De.
  1. Quid facias? Si non ipsa re istuc tibi dolet,
  2. Simulare certe est hominis.
Mi.
  1. Quin iam virginem
  2. Despondi; res composita est; fiunt nuptiae:
  3. Demsi metum omnem: haec magis sunt hominis.