Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Obsecro, non ludis tu nunc me?
Mi.
  1. Ego te? quamobrem?
Aes.
  1. Nescio;
  2. Nisi quia tam misere hoc esse cupio verum eo vereor magis.
Mi.
  1. Abi domum, ac Deos comprecare ut uxorem arcessas: abi.
Aes.
  1. Quid? iam uxorem?
Mi.
  1. Iam.
Aes.
  1. Iam?
Mi.
  1. Iam, quantum potest.
Aes.
  1. Di me, pater,
  2. Omnes oderint ni magis te quam oculos nunc amo meos.
Mi.
  1. Quid? quam illam?
Aes.
  1. Aeque.
Mi.
  1. Perbenigne.
Aes.
  1. Quid? ille ubi est Milesius?
Mi.
  1. Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas?
Aes.
  1. Abi pater:
  2. Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio,
  3. Quo vir melior multo es quam ego, obtemperaturos magis.
Mi.
  1. Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis.
Aes.
  1. Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse?
  2. Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret?
  3. Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem!
  4. Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curam
  5. Ne forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo.
  6. Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem?
    DEMEA.
  1. Defessus sum ambulando. Ut, Syre, te cum tua
  2. Monstratione magnus perdat Iupiter!
  3. Perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum:
  4. Quo non? neque illic fabrica ulla erat, neque fratrem homo