Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine,
- Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est?
- Quid lacrimas?
- Pater obsecro ausculta.
- Aeschine, audivi omnia
- Et scio; nam te amo; quo magis quae agis curae sunt mihi.
- Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater,
- Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet,
- Et me tui pudet.
- Credo hercle; nam ingenium novi tuum
- Liberale: sed vereor ne indiligens nimium sies.
- In qua civitate tandem te arbitrare vivere?
- Virginem vitiasti quam te ius non fuerat tangere.
- Iam id peccatum primum magnum; magnum, at humanum tamen.
- Fecere alii saepe item boni: at postquam id evenit, cedo
- Numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi,
- Quid fieret, qua fieret? si te ipsum mihi puduit dicere,
- Qua resciscerem? Haec dum dubitas menses abierunt decem.
- Prodidisti et te, et illam miseram, et gnatum, quod quidem in te fuit.
- Quid? credebas dormienti haec tibi confecturos Deos,
- Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?
- Nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo.
- Bono animo es: duces uxorem hanc.